OCR
50 versa !) prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti”), nec saltem legis illius convivialis meminerit, 7 770, 3 47:08), postuletque, ut fabula jam non sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare !). At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam agere. 16) Quid... tam’ perversum praeposterumve dici... potest? Cic. pro Rab. Post. XIII. 37. 17) Ad. L'1,.92-(P.:02 D). 18) Ad. I. 10, 47 (P. 381 C). 19) Scite Ennianum illud (Cic. de Off. I. 16, 51) de homine erranti comiter viam monstrante in suum usum convertit. CAPUT NAN, Caeterum illud, o Dii immortales, eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere !), quas poëtae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Jovis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam ac felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi STULTITIA duce. Jam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere. 1) Verg. Aen. IX. 641.