vita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in
qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque
suas quisque partes, donec choragus educat e pro¬
scenio? Qui saepe tamen eundem diverso cultu pro¬
dire jubet, ut qui modo regem purpuratum egerat,
nunc servulum pannosum gerat. Adumbrata ™) qui¬
dem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic
si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoria¬
tur, clamitetque hunc quem omnes ut Deum ac
dominum ™) suspiciunt, nec hominem esse, quod
pecudum ritu ducatur affectibus, servum esse infi¬
mum, quod tam multis, tam¬
que foedis dominis sponte ser¬
viat !). Rursum alium, qui
parentem extinctum luget, ri¬
dere jubeat, quod jam demum
ille vivere coeperit, cum alio¬
qui vita haec nihil aliud sit,
quam mors quaedam. Porro
alium ©) stemmatis gloriantem,
igmobilem ac nothum appellet,
quod a virtute longe absit,
quae sola nobilitatis sit fons,
adique eundém modum de cae¬
teris omnibus loquatur, quaeso quid is aliud egerit,
nisi ut demens ac furiosus omnibus esse videatur?
Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita per¬
12) Opponuntur expressa Cic. pio Cael. V. 12.
13) Deus ac Dominus noster de Domitiano. Vid. Suet. in vit. 13.
14) Conferri potest Pers. Sat. Wi; Hor. Sat. IL 2, et 7, et Ep. Lt.
15) Iuv. VIII. 1.