hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod
sint viris multis calculis 7) fortunatiores. Primum for¬
mae gratiam, quam illae merito rebus omnibus ante¬
ponunt, cujusque praesidio in tyrannos etiam ipsos
tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille
formae, hispida cutis, et barbae sylva *), plane senile
quiddam in viro, nisi a prudentiae vitio, cum foe¬
minarum semper laeves malae, vox semper exilis,
cutis mollicula, quasi perpetuam quandam adolescen¬
tiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac
vita, quam ut viris quam maxime placeant? Nonne
huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot
compturae °), tot unguenta, tot odores, tot compo¬
nendi, pingendi, fingendique vultus, oculos et cutem,
artes? Jam, num alio nomine viris magis commen¬
datae sunt, quam stultitiae? Quid enim est, quod illi
mulieribus non permittunt? At quo tandem auctora¬
mento, nisi voluptatis? De¬
lectant autem non alia re,
quam stultitia. Id esse ve¬
rum non ibit inficias, quis¬
quis secum reputarit, quas
vir cum muliere dicat inep¬
tias, quas agat nugas quo¬
ties foeminea voluptate de¬
creverit uti. Habetis igitur,
primum et praecipuum vitae
oblectamentum quo fonte proficiscatur.