OCR Output

28

caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi
me dignum: nempe uti mulierem adjungeret, animal
videlicet stultum quidem illud atque ineptum, verum
ridiculum et suave, quo convictu domestico, virilis
ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulca¬
ret 2). Nam quod Plato dubitare videtur, utro in ge¬
nere ponat mulierem, rationalium animantium, an
brutorum nihil aliud voluit, quam insignem ejus sexus
stultitiam indicare 3). Quodsi qua forte mulier sa¬
piens haberi voluit, ea nihil aliud agit quam ut bis
stulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ce¬
roma 4), invita reluctanteque, ut ajunt, Minerva 5),
Conduplicat enim vitium, quisquis contra naturam
virtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium.
Quemadmodum, juxta Graecorum proverbium , simia
semper est simia, etiam st purpura vestiatur £): ita
mulier semper mulier est, hoc est stulta, quamcunque
personam induxerit. Neque vero mulierum genus usque
adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succen¬
seant, quod illis et ipsa mulier et STULTITIA stulti¬
tiam attribuam. Etenim si rem recta reputent via,

2) Ex Gellio XV. 25, 2.

3) Veriora sentiemus, quod sciam, si stultitiam divino philosopho
haec tribuentem rem exasperasse statuerimus. Ne Plato iudex durior de
mulieribus habeatur cf. De Rep. 1l. V, ubi (p. 452 E—455 D) haec
quoque: yuvaixes ... mOAAGÏ moAAGY &vdp@v Bearlous elg mwoAAd,
quamquam ...’ew? mcr 02 dobevéorepoy yuvy &vdpéc et ray yevouévayv
avopdiv Gao desnoi nai Tv Biov adinws SiHAbov... yuvalues ueTEdvovTo
iv Ti devrépa yevécei (Tim. 90 E).

4) D. Hieronymi adagium, i. q. docere indocilem, Ad. I. 4, 62 (p. 172 B).

SVAL L 1. 42 (P 44 B).

6) Ad. I. 7, 10 et 11 (p. 264 E).