OCR Output

30
CAPUT XVITE.

Sed sunt nonnulli, cum primis autem senes, bi¬
baces quidem illi magis quam mulierosi !), qui sum¬
mam voluptatem in compotationibus constituunt. Equi¬
dem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non
adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra stultitiae
condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo ut si
desit, qui seu vera, seu simulata stultitia risum mo¬
veat, yeAwroroidy quempiam vel mercede conductum
accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant,
qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac
tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attine¬
bat tot bellariis, tot lautitiis ?), tot cupediis onerare
ventrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus
animus, risu, jocis, leporibus pasceretur? At istius¬
modi tragematum ego sum architectrix *) unica. Quan¬
quam illa ipsa jam in conviviis solennia, Regem
sortiri talis 4), lusitare tesseris, philotesiis invitare,
certare ouurepiDopaïc 5), ad myrtum canere °), saltare,
gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, verum a
nobis, ad humani generis salutem reperta sunt. At¬
qui omnium hujusmodi rerum ea natura est, ut, quo

1) 20, GoD. N. A UL 12, 1; weul. Cic. de fat. V. 10.

2) Plur., praeter Suet. Caes. 46, tantum apud Petronium est.

3) Quae répare Graeci aut Tpay#uara dixerunt, ea veteres nostri
bellaria appellaverunt (Gell. XIII. 11,7). Architectrix vereor ne parum
latine dicatur.

4) Cf. Hor. C, I. 4, 18; alea 1. apud Gellium XVIII, 13, 1.

5) Piàoryríæ Latine est propinatio, invitatiuncula ad bibendum;
Z. autem # #v xUxAm Qopà Toi «ÜAIxOG Ha mé,

6) Ad. IL 6, 21 (p. 589 D).