OCR
29 hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis calculis 7) fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cujusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylva *), plane senile quiddam in viro, nisi a prudentiae vitio, cum foeminarum semper laeves malae, vox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quandam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac vita, quam ut viris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae °), tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique vultus, oculos et cutem, artes? Jam, num alio nomine viris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est, quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi voluptatis? Delectant autem non alia re, quam stultitia. Id esse verum non ibit inficias, quisquis secum reputarit, quas vir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas quoties foeminea voluptate decreverit uti. Habetis igitur, primum et praecipuum vitae oblectamentum quo fonte proficiscatur. 7) Ad. I. 5, 55 et 60 (p. 205E). 8) Ex Iuv. IX. 12. 9) Vocem finxisse videtur E.