OCR
28 caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adjungeret, animal videlicet stultum quidem illud atque ineptum, verum ridiculum et suave, quo convictu domestico, virilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret 2). Nam quod Plato dubitare videtur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum nihil aliud voluit, quam insignem ejus sexus stultitiam indicare 3). Quodsi qua forte mulier sapiens haberi voluit, ea nihil aliud agit quam ut bis stulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ceroma 4), invita reluctanteque, ut ajunt, Minerva 5), Conduplicat enim vitium, quisquis contra naturam virtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, juxta Graecorum proverbium , simia semper est simia, etiam st purpura vestiatur £): ita mulier semper mulier est, hoc est stulta, quamcunque personam induxerit. Neque vero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier et STULTITIA stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent via, 2) Ex Gellio XV. 25, 2. 3) Veriora sentiemus, quod sciam, si stultitiam divino philosopho haec tribuentem rem exasperasse statuerimus. Ne Plato iudex durior de mulieribus habeatur cf. De Rep. 1l. V, ubi (p. 452 E—455 D) haec quoque: yuvaixes ... mOAAGÏ moAAGY &vdp@v Bearlous elg mwoAAd, quamquam ...’ew? mcr 02 dobevéorepoy yuvy &vdpéc et ray yevouévayv avopdiv Gao desnoi nai Tv Biov adinws SiHAbov... yuvalues ueTEdvovTo iv Ti devrépa yevécei (Tim. 90 E). 4) D. Hieronymi adagium, i. q. docere indocilem, Ad. I. 4, 62 (p. 172 B). SVAL L 1. 42 (P 44 B). 6) Ad. I. 7, 10 et 11 (p. 264 E).