OCR Output

caverit, ne usquam deesset stultitiae condimentum.
Etenim cum Stoicis definitoribus *) nihil aliud sit sa¬
pientia, quam duci ratione; contra stultitia , affectuum
arbitrio moveri *), ne plane tristis ac tetrica esset
hominum vita, Jupiter quanto plus indidit affectuum,
quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem.
Praeterea rationem in angustum capitis angulum re¬
legavit, reliquum omne corpus perturbationibus reli¬
quit. Deinde duos quasi tyrannos violentissimos uni
opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet,
atque adeo ipsum vitae fontem, cor; et concupiscen¬
tiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium
occupat 4). Adversus has geminas copias quantum
valeat ratio, communis hominum vita satis declarat,
cum illa, quod unum licet, vel usque ad ravim *)
reclamat, et honesti dictat formulas : verum hi laqueum
regi suo remittunt 6), multoque odiosius obstrepunt,
donec jam his quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.

2) Vox veterum Eccl. Scriptorum.
3) Audi Damasippum Horatio (Sat. II. 3) enarrantem excepto Stoico,
qui solus sapiens sit, insanire omnes.

4) Graece sunt Aoysorixéy (voÿc), duuéc, EmibupyTixéy (Plato de Rep.
TY. 435 B et alibi. Cf Cic. Tusc. Disp. L 10, 20 et IV. 5, 10).

5) Ex Plaut. Aul. II. 5, 10 (356).

6) Idem fere ac mandare laqueum (Ad. II 4. 67 p. 544 D).

CAPUT NV
Caeterum quoniam viro, administrandis rebus nato,

plusculum de rationis unciola !) erat aspergendum,
ut huic quoque pro virili consuleret, me sicut in

1) Tantum apud Iuv. I. 40. Opponitur deunci.