26
cum Polyphemo riy bperravead ™®), Nymphis tùy yup¬
vorodiav ™) saltantibus. Satyri semicapri Atellanas *')
agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum om¬
nibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire
Musas, praecipue cum jam nectare coeperint madere.
Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti
Dii post convivium agitent? adeo me-hercle stulta,
ut ipsa nonnunquam a risu temperare nequeam. At
satius est in his Harpocratis *) meminisse, ne forte
nos quoque Corycaeus aliquis Deus “) auscultet, ea
narrantes, quae ne Momus quidem impune prolo¬
quutus est.
19) Est rio Avpag aryxyya. Cf. Arist. Plutus, 290.
20) Ex Luc. de Saltatione 12, ubi hodie rectius legitur: af yupvo¬
maidies 08 avrots (Lacedaemoniis) 6z0fws 6pxusie torti.
21) Ov. Fast. V. ror et Met. XIV. 515. — De Atellanarum origine
agitur Liv. VII. 2. Abierunt in exodia et pantomimos, quales /abu/ae
saltabantur.
22) Harpocrates digito significat ut taceas, Varro de L. L. 5. 57.
Cf. Catull. 74, 4 et 102, 4 (Ad. IV. 1, 52 P. 981 E).
3) Kwpuxaioc ğxpoáčero. Ubi quis id quod agit, conatus dissimulare,
tamen a curiosis deprehenditur. Ad. I. 2. 44 (p. 87 A).
Sed jam tempus est, ut ad Homericum exemplar
relictis Coelitibus vicissim in terram demigremus,
quamque ibi nihil laetum aut felix, nisi meo mu¬
nere, dispiciamus. In primis videtis, quanta provi¬
dentia Natura parens et humani generis opifex 1), illud
1) In suum usum convertit Cic. de Nat. D. I. 8.