commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi
postulet, ut ludibriis ac jocis coli gaudeat ?). Neque
proverbio offenditur, quod illi fa/ui cognomentum
attribuit, id est hujusmodi,
Mopuycu mwporepos. Porro
Morycho nomen verterunt,
quod illum pro templi fori¬
bus sedentem, musto ficis¬
que recentibus agricolarum
lascivia consueverit obline¬
re 3). Tum autem quid non
scommatum in hunc vetus
jacit comoedia *)? O insul¬
sum, inquiunt, Deum et dig¬
num qui ex inguine nascere¬
tur 5), At quis non malit
hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper
pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adfe¬
rens, quam vel dyxvAdgytis ille 8) Jupiter, omnibus for¬
midabilis, vel Pan suis tumultibus omnia senio vitians 7),
2) Plura in Verg. Georg. II. 380—396.
3) Siculorum proverbium in eos qui ridicule stulteve quippiam face¬
rent. Mópvgoç Bacchi cognomen fuisse dicitur, Athenaeo teste, &7Òd
rot popiéa:, contaminare, oblinere. Vid. Ad. IL 9, 1 (p. 662 F).
4) Ut Aristophanes in Ranis. È
5) Satis nota est fabula eum, Semele fulmine icta, ex Iovis femore,
in quo abditus fuerit, natum esse. (Ov. met. HE 310 èt IV. 12):
Mihi in mentem venit Erasmum hoc loco pro „ignigenam” legisse
„inguigenam”.
6) De patre tantum Iovis apud Homerum, de Prometheo quoque
apud Hesiodum dicitur.
7) Repentinos (Panicos) enim terrores hunc deum immittere veteres
fabulabantur (Polyaen. Strateg. I. 2).