Veneres, Auroras, et fontem nescio quem requirant,
quo sibi juventam restituant, cum id sola praestare
et possim et soleam. Apud me succus est ille mirifi¬
cus, quo Memnonis filia Tithoni avi sui juventam
prorogavit !). Ego sum Venus illa, cujus favore
Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere
deamaretur !). Meae sunt herbae, si quae sunt, mea
precamina, meus ille fons, qui non solum revocat
elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, per¬
petuam servat. Quod si omnes huic sententiae sub¬
scribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil
detestabilius, quantum mihi debeatis videtis opinor,
quae tantum bonum retineam, tanto excluso malo.
10) Ex Memnonis Tithoni filii, Aurorae (Hes. Theog. 984) matris
precibus in avem mutati favilla alias quoque aves ortas esse narrat
Ov. Met. XIII. 576—622.
11) In Ov. Epist. est (numero XV) „Sappho Phaoni”. Cf. Luc.
Dial, mort. 9, 2.
Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum
omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret lice¬
bit, quicunque volet, si quem omnino Deorum repe¬
rerit non insuavem et aspernabilem !), nisi meo numine
commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus
Bacchus? Nempe quia vecors ac temulentus, convi¬
viis, saltationibus, choreis, lusibus vitam omnem
transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade
1). Verba ex Gell N. A. XVL 8, 16,