vel favillis oppletus Vulcanus ac semper officinae la¬
boribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa sua Gorgone
et hasta terribilis xæ} ġe} vopõsæ Spruv 8). Cur semper
puer Cupido? cur? nisi quia nugator est, xa} pydév
Uviès 9) neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri
semper vernat sua forma? Nimirum, quia mecum habet
affinitatem, unde et patris mei colorem vultu refert,
atque hac de causa est apud Homerum xgur7 ’ ADpo¬
dirty. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poëtis
credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen
unquam religiosius coluere Romani, quam Florae
omnium voluptatum parentis? !) Quanquam si quis
etiam tetricorum Deorum vitam diligentius requirat
ab Homero, reliquisque poétis, reperiet stultitiae plena
omnia. Quid enim attinet reliquorum facta comme¬
morare, cum Jovis ipsius fulminatoris amores ac lusus
probe noritis? cum severa illa Diana oblita sexus,
nihil aliud quam venetur, Endymionem interim deper¬
iens ")? Verum illi sua facinora a Momo *”) audiant
malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed
8) yopyõmrıç Soph. Aiax 452; Contra Venus apud Hom. audit xpvréy
et Drao(u)ueidyc. — Kai &e?... Luc. Pseud. 32.
9) Ut latine quoque mens sana pro prudenti. Cf, Il. VIII. 524.
10) Floralia tam lascive agebantur ut a meretrice, quae populum
Romanum haeredem scripsisset, originem ducere dicerentur. Longe alia
Oy. Fast, V. 195:
II) Todrou xdares dieveyxóvroc ğpácðy Zeàńvy. Apoll. I. 7. Cf. Cic.
Tusc. Disp. I. 38, 92.
12) Huic deo (Noctis filio, Hes. ‘Theog. 214) mos est ipsum quidem
nihil operis edere sed aliorum Deorum opera curiosis oculis contem¬
plari et si quid est omissum aut perperam factum, id summa cum li¬
bertate carpere. Ad. I. 5. 74 (p. 210 B).