OCR
23 commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac jocis coli gaudeat ?). Neque proverbio offenditur, quod illi fa/ui cognomentum attribuit, id est hujusmodi, Mopuycu mwporepos. Porro Morycho nomen verterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus agricolarum lascivia consueverit oblinere 3). Tum autem quid non scommatum in hunc vetus jacit comoedia *)? O insulsum, inquiunt, Deum et dignum qui ex inguine nasceretur 5), At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adferens, quam vel dyxvAdgytis ille 8) Jupiter, omnibus formidabilis, vel Pan suis tumultibus omnia senio vitians 7), 2) Plura in Verg. Georg. II. 380—396. 3) Siculorum proverbium in eos qui ridicule stulteve quippiam facerent. Mópvgoç Bacchi cognomen fuisse dicitur, Athenaeo teste, &7Òd rot popiéa:, contaminare, oblinere. Vid. Ad. IL 9, 1 (p. 662 F). 4) Ut Aristophanes in Ranis. È 5) Satis nota est fabula eum, Semele fulmine icta, ex Iovis femore, in quo abditus fuerit, natum esse. (Ov. met. HE 310 èt IV. 12): Mihi in mentem venit Erasmum hoc loco pro „ignigenam” legisse „inguigenam”. 6) De patre tantum Iovis apud Homerum, de Prometheo quoque apud Hesiodum dicitur. 7) Repentinos (Panicos) enim terrores hunc deum immittere veteres fabulabantur (Polyaen. Strateg. I. 2).