OCR Output

21

” Axæpvdvioi 4), nunquam profecto senectutis incommo¬
dum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum
contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum
wita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec
wulgati proverbii non leve testimonium , quo dictitant,
STULTITIAM unam esse rem, quae et juventam alioqui
ffugacissimam remoretur, et improbam senectam procul
arceat 5). Ut non temere de Brabantis populari ser¬
mone jactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas pru¬
dentiam adferre soleat, hos quo propius ad senec¬
itam accedunt, hoc magis atque magis stultescere °),
Atqui hac gente non est alia, vel ad communem vi¬
tae consuetudinem festivior, vel quae minus sentiat
senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et vitae
instituto confines sunt Hollandi mei 7), cur enim non
meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores,
ut inde vulgo cognomen emeruerint 5)? cujus illos
adeo non pudet, ut hinc vel praecipue sese jactitent.
Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes °),

4) Ad. II. 3, 59 (p. 508 C).
5) Quamvis te longae remorentur fata senectae (Prop. Í. 19, 17).
6) E suo Plauto, Most. IV. 2, 49 (965) sumpsit, ubi pro stultescis
hodie legitur szultus es.
7) Quippe qui stultitiae addicti sint.
8) Apud nostrates in usu est proverbium :
Hoe ouder, hoe zotter Brabander
Hoe ouder, hoe botter Hollander.
(i. e. Quo grandior natu, eo stultior Brabantus;
ee di » 0 hebetior Hollandus). Cf. P. J. Harre¬
bomée, Spreekwoordenboek der Nedl. taal, 1858, Tom. I. P- 86.
9) De Medea Cf. Ov. Met. VII. 162, de Circe Od, X. 137 et Met.
XIV, 10, 348, 399.