OCR Output

20

CAPUT XIV.

Eat nunc qui volet, et hoc meum beneficium cum
reliquorum deorum metamorphosi comparet. Qui quid
irati faciant, non libet commemorare: sed quibus
quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem !),
in avem, in cicadam aut etiam in serpentem trans¬
formare: quasi vero non istud ipsum sit perire, aliud
fieri, Ego vero hominem eundem optimae ac felicis¬
simae vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus
ab omni sapientiae commercio temperarent, ac per¬
petuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum
senium, verum perpetua juventa fruerentur felices.
An non videtis tetricos istos
et vel philosophiae studiis , vel
seriis et arduis addictos ne¬
gotiis plerumque priusquam
plane juvenes sint, jam con¬
senuisse, videlicet curis, et as¬
sidua acrique cogitationum agi¬

tatione sensim spiritus et suc¬
) cum illum vitalem exhauriente?
Cum contra Moriones ?) mei pinguiculi sint, et nitidi,
et bene curata cute 3), plane gotor, quod ajunt,

1) Daphne in arborem (Ov. Met. I, 452—567), Ceyx in avem (Met.
XI. 410—742), Tithonus in cicadam, Cadmus in serpentem (Met. IlI.
98 et IV. 571—603) mutati esse dicuntur.

2) Martialis in Epigr. XIV. 210, cui lemma est Morio:

Quisquis plus iusto, non sapit, ille sapit.

3) Me pinguem et nitidum bene c. c. vises (Hor. Ep, L 4; 15)

Legisse autem videtur E. nitidum et...