verum etiam sibimet invisa *). Quae quidem prorsum
nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum
miserta laborum dextra adessem, et, quemadmodum
Dii poétarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi
succurrere, itidem ego quoque jam capulo proximos
denuo quoad licet, ad pueritiam revocarem. Unde
non abs re vulgus eos 7aX/2721dz5 5) appellare con¬
suevit. Porro si quis transformandi rationem requi¬
rat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fon¬
tem, nam insulis fortunatis oritur (siquidem apud
inferos tenuis modo rivulus labitur,) eos produco, ut
simul atque illic longa potarint oblivia 6) paulatim
dilutis animi curis repubescant. At isti jam delirant,
inquiunt, jam desipiunt. Esto sane. Sed istuc ipsum
est repuerascere. An vero aliud est puerum esse,
quam delirare, quam desipere? An non hoc vel maxi¬
me jn ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim
non ceu portentum oderit atque execretur puerum
virili sapientia? Astipulatur et vulgo jactatum pro¬
verbium, Odi puerulum praecoci sapientia 7). Quis
autem sustineret habere commercium aut consuetudi¬
nem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam,
parem animi vigorem judiciique acrimoniam adjunxis¬
set. Itaque delirat senex meo munere. Sed tamen
delirus iste meus interim miseris illis curis vacat,
quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus
est compotor. Non sentit vitae taedium, quod robus¬
4) Hom. Il. VIII, 103. Gravis senectus sibimet (Senec. Oed. 607).
5) Vox Lucianea (Saturn. 9). Cf. Ad. I. 5, 36 (P. 195 B).