tior aetas vix tolerat. Nonnunquam cum sene Plau¬
tino ad tres illas litteras 8) revertitur, infelicissimus
si sapiat. At interim. meo beneficio felix, interim
amicis gratus, ne congerro °?) quidem infestivus.
Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fluit
oratio melle dulcior !°), cum Achillis sit amarulenta,
et apud eundem senes in moenibus considentes, ry
àcipidegogy vocem edunt "). Quo quidem calculo ipsam
etiam superant pueritiam, suavem quidem illam, sed
infantem, ac praecipuo vitae oblectamento, puta gar¬
rulitate carentem. Addite huc quod pueris quoque
gaudeant impensius senes, ac pueri vicissim senibus
delectantur,
Ús ale) Tov moto dyer beds wo Tov dpo ™),
Quid enim inter illos non convenit, nisi quod hic
rugosior, et plures numerat natales? Alioqui capillo¬
rum albor, os edentulum, corporis modus minor, lac¬
tis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, oblivio,
incogitantia , breviter omnia caetera congruunt. Quoque
magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae
similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra
vitae taedium, citra mortis sensum emigrant e vita.
8) A. M. O. Cf. Plaut. Merc. II. 2, 33 (304).
9) Saepius est apud Plautum (Most. III. 3, 27, v. 931 et Pers. I.
3, 9 v. 89). Gerro, iners, fraus, helluo, ganeo, damnosus dicitur de
homine male morato in Ter. Heaut. V. 5, IO (v. 1033).
10) Il. I. 249.
11) Il. III. 152. Fortasse leviter significat A#pov.
12) Od, XVII. 218.