OCR Output

17
CAPUT XIII.

Principio quis nescit primam hominis aetatem
multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam
esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic
exosculamur, sic amplectimur, sic fovemus !), ut ho¬
stis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae leno¬
cinium, quod data opera prudens natura recens natis
adjunxit, ut aliquo voluptatis velut auctoramento ?)
et educantium labores delinire queant, et tuentium
favores eblandiantur? Deinde quae succedit huic
adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam
candide favent omnes, quam studiose provehunt,
quam officiose porrigunt auxiliares manus! At unde
quaeso ista juventae gratia? unde nisi ex me? cujus
beneficio quam minimum
sapit, atque ob id quam
minime ringitur *). Mentior,
nisi mox ubi grandiores
facti, per rerum usum, ac
disciplinas virile quiddam
sapere coeperint, continuo
deflorescit formae nitor, lan¬
guescit alacritas, frigescit
lepos, labascit vigor. Quoque longius a me subducitur,
hoc minus minusque vivit, donec succedat rò yxaeròv
yypas, id est, molesta senectus, non jam aliis modo,

1) Amplexu molli fovet, Verg. Aen. VIII, 388.

2) Nullum sine auctoramento malum est: avaritia pecuniam pro¬
mittit, luxuria voluptates cet. Senec. Ep. 69, 4.

3) Coniungit Horatianum ,,sapere et ringi’ ex Epist. II, 2, 128.