possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer
ille fons, unde vitam hauriunt omnia verius, quam
ille Pythagoricus quaternio 7). Age vero, qui vir,
obsecro, matrimonii capistro velit praebere os 8),
si, quemadmodum isti sapientes facere consueverunt,
prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut
quae tandem mulier virum admissura sit, si partus
periculosos labores, si educationis molestiam vel norit,
vel cogitarit? Porro si conjugiis debetis vitam, con¬
jugium autem debetis ’Avolg pedissequae , mihi nimirum
quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec ex¬
perta, denuo repetere velit, nisi Ayd4g praesens numen
adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante
Lucretio °), unquam inficias iverit, sine nostri numinis
accessione suam vim mancam atque irritam esse. Ita¬
que ex nostro illo temulento ridiculoque lusu prove¬
niunt et superciliosi philosophi, in quorum locum
nunc successere, quos vulgus ®) Monachos appellat,
et purpurei ") Reges, et pii Sacerdotes, et ter sanc¬
tissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum
poëticorum coetus, adeo frequens, ut turbam vix jam
ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.
7) Terpaxric, numerus quaternarius, per quem utpote sacrum iura¬
bant Pythagoraei. Hunc nuyàv devdov pirios fluid Te ducebant, ut
patet ex Porph. Vit. Pyth. 20. Cf. Lucian. Vit. auct. c. 4.
8) Stulta maritali iam porriget ora capistro, Iuv. VI. 43.
9) Incipit poeta (96—53 a. Chr.) opus „De Rerum natura” ab in¬
vocatione Almae Veneris.
10) Nam ,,Monachismus nec pietas est nec a Christo institutus”
(Epist. 882 p. 1006 A).
11) Cf. Hor. C. I. 35, 12 et Ov. Met. VII. 102.