OCR
15 possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde vitam hauriunt omnia verius, quam ille Pythagoricus quaternio 7). Age vero, qui vir, obsecro, matrimonii capistro velit praebere os 8), si, quemadmodum isti sapientes facere consueverunt, prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier virum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam vel norit, vel cogitarit? Porro si conjugiis debetis vitam, conjugium autem debetis ’Avolg pedissequae , mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere velit, nisi Ayd4g praesens numen adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante Lucretio °), unquam inficias iverit, sine nostri numinis accessione suam vim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu proveniunt et superciliosi philosophi, in quorum locum nunc successere, quos vulgus ®) Monachos appellat, et purpurei ") Reges, et pii Sacerdotes, et ter sanctissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum poëticorum coetus, adeo frequens, ut turbam vix jam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus. 7) Terpaxric, numerus quaternarius, per quem utpote sacrum iurabant Pythagoraei. Hunc nuyàv devdov pirios fluid Te ducebant, ut patet ex Porph. Vit. Pyth. 20. Cf. Lucian. Vit. auct. c. 4. 8) Stulta maritali iam porriget ora capistro, Iuv. VI. 43. 9) Incipit poeta (96—53 a. Chr.) opus „De Rerum natura” ab invocatione Almae Veneris. 10) Nam ,,Monachismus nec pietas est nec a Christo institutus” (Epist. 882 p. 1006 A). 11) Cf. Hor. C. I. 35, 12 et Ov. Met. VII. 102.