OCR Output

©

14

tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum 4) po¬
nat oportet, et vultum illum Titanicum 5), quo, cum
lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more
aliena sumenda misero persona, si quando velit id
facere, quod nunquam non facit, hoc est, ra:dororely.
Jam vero Stoici se Diis proximos autumant. At date
mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoi¬
cum, tamen huic quoque, si non barba, insigne sa¬
pientiae, etiamsi cum hircis
commune 6), certe super¬
cilium erit ponendum, ex¬
plicanda frons, abjicienda
dogmata illa adamantina,
ineptiendum ac delirandum
aliquantisper. In summa,
me, me, inquam, sapiens
ille accersat oportet, si mo¬
do pater esse velit. Et cur
non apertius meo more vo¬
biscum fabuler? Quaeso
num caput, num facies,
num pectus, num manus,
num auris, quae partes ho¬
nestae putantur, progene¬
rant deos aut homines? Non opinor, imo ea pars, adeo
stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum

4) Cui dextra trisulcis ignibus armata est (Ov. Met. II. 848).

5) i. q. torvum (more Titanum). Sumpsit hanc vocem, Romanis
ignotam, ex Lucianeo dpsud re xai Trrav@dec PaAé7ew (Cf. Tim. 54,
Icarom. 23, Philops. 22).

6) Sapientem pascere barbam, Hor. Sat. II. 3, 35.