At sane parum sit, mihi vitae seminarium , ac fon¬
tem deberi, nisi, quicquid in omni vita commodi est,
id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid
autem vita haec, num omnino vita videtur appel¬
landa, si voluptatem detraxeris? Applausistis, Equi¬
dem sciebam, neminem vestrum ita sapere, vel desi¬
pere magis, imo sapere potius 1), ut in hac esset
sententia. Quanquam ne Stoici quidem isti voluptatem
aspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque con¬
vitiis eam apud vulgus dilacerant ?), nimirum ut de¬
territis aliis, ipsi prolixius fruantur, Sed dicant mihi
per Jovem: quae tandem vitae pars est non tristis,
non infestiva, non invenusta, non insipida 3), non
molesta, nisi voluptatem, id est, stultitiae condimen¬
tum adiunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis
esse possit, ille. nunquam satis laudatus Sophocles,
cuius extat pulcherrimum illud de nobis Elogium
"Ev Tp Ppovelv yào unòèv, Fdiotog Blog A),
tamen age, rem omnem sigillatim 5) aperiamus.
1) Quod aliis est desipere, est stultis i. q. sapere.
2) Conviciis verberare, proscindere invenitur, dilacerare primus E.
scripsit.
3) Ex Gellio VII. 1, 2, ubi hodie Hertzius insubidius.
4) In Aiace, v. 554.
5) Sic semper E. pro singulatim vel singillatim, at formulam rati¬
onemque scribendi E. eiusque aequales scientia non comprehenderant,
apud quos, aeditor, eguus (aequus), guum (praep.), alia monstra in¬
veniuntur.