benefaciamus, si quid possumus ; et ab aliis alii subleuari ne grauemur, 20
si quid egemus. Verum cum variae sint dotes Dei, aliae in alios
velut in eiusdem corporis diuersa membra distributae, in eam partem
erit cuique potissimum incumbendum qua senserit se potissimum
vsui esse posse. Nec enim sufficit si membrum sis non prorsus
ociosum, nisi hac prosis corpori qua maxime prodesse queas: prae- 25
sertim cum quicquid cuique contigit facultatis, in hoc ipsum a Deo
sortitus sit, vt in communem conferat vtilitatem. Nec satis est
talentorum modum expendere, quin et talenti cuiusque ratio quali¬
tasque erit expendenda. Ita videlicet futurum est vt diues ille
dominus, sed tamen huiusmodi lucrorum auidissimus, gaudeat domum 30
suam fidelium seruorum vsuris magis ac magis locupletari. Qua
quidem in re quorundam vel prudentiam vel felicitatem desydero,
qui priusquam sibi satis noti sunt, in genus aliquod vitae se coniiciunt
vbi nec sibi nec aliis possint vsui esse.
Haec cogitatio, mi charissime Iona, protinus incessit animo meo, 35
vbi ex oratione moribusque tuis, demum et oris liniamentis habi¬
tuque, mentis tuae simulacrum conieci. Quanquam arbitror te
tibi non ignotum esse, tamen visum est admonere vt, quando Deus
te non agitandis sordidis causis destinasse, sed velut organum quod¬
dam electum finxisse videtur, ad illustrandam filii sui Iesu gloriam, 40
ad mortalium animos in huius studium inflammandos, ad hane
omnium saluberrimam functionem omnia tua studia conferas, idque
mature, dum corpus laborum patiens, dum viget animus. Bene
fortunabit tuos conatus, mihi crede, is qui ad hoe muneris te tot
egregiis dotibus instruxit. Qui pectus dedit verae pietatis amore 45
flagrans, qui linguam dedit eruditam, vt dissipes, vt euellas, vt
plantes, non deerit ista conanti, praesertim si non alio spectes quam
ad Christi lucrum. Sit sane magnificum manu mota supplici bene
dicere popello, sit res egregia ministrare sacramenta ecclesiastica :
pulcherrimum certe vereque apostolicum atque episcopale munus 50
est salutari doctrina multitudinem ad mentem moresque Christo
dignos adducere.
Verum in hac omnium vt difficillima, ita pulcherrima, functione
quos videmus hodie versari passim! quorum plerisque deest eruditio,
nonnullis pectus, sine quo friget omnis eloquentia Christiana ; multis 55
naturae facultas, veluti linguae plectrum vocale, latera aut corpus
alioqui laborum huiusmodi patiens. Sed age, boni consulamus cum
Paulo nostro quod isti moliuntur, modo Christus annuncietur ; si