OCR
985] TO JODOCUS JONAS 611 benefaciamus, si quid possumus ; et ab aliis alii subleuari ne grauemur, 20 si quid egemus. Verum cum variae sint dotes Dei, aliae in alios velut in eiusdem corporis diuersa membra distributae, in eam partem erit cuique potissimum incumbendum qua senserit se potissimum vsui esse posse. Nec enim sufficit si membrum sis non prorsus ociosum, nisi hac prosis corpori qua maxime prodesse queas: prae- 25 sertim cum quicquid cuique contigit facultatis, in hoc ipsum a Deo sortitus sit, vt in communem conferat vtilitatem. Nec satis est talentorum modum expendere, quin et talenti cuiusque ratio qualitasque erit expendenda. Ita videlicet futurum est vt diues ille dominus, sed tamen huiusmodi lucrorum auidissimus, gaudeat domum 30 suam fidelium seruorum vsuris magis ac magis locupletari. Qua quidem in re quorundam vel prudentiam vel felicitatem desydero, qui priusquam sibi satis noti sunt, in genus aliquod vitae se coniiciunt vbi nec sibi nec aliis possint vsui esse. Haec cogitatio, mi charissime Iona, protinus incessit animo meo, 35 vbi ex oratione moribusque tuis, demum et oris liniamentis habituque, mentis tuae simulacrum conieci. Quanquam arbitror te tibi non ignotum esse, tamen visum est admonere vt, quando Deus te non agitandis sordidis causis destinasse, sed velut organum quoddam electum finxisse videtur, ad illustrandam filii sui Iesu gloriam, 40 ad mortalium animos in huius studium inflammandos, ad hane omnium saluberrimam functionem omnia tua studia conferas, idque mature, dum corpus laborum patiens, dum viget animus. Bene fortunabit tuos conatus, mihi crede, is qui ad hoe muneris te tot egregiis dotibus instruxit. Qui pectus dedit verae pietatis amore 45 flagrans, qui linguam dedit eruditam, vt dissipes, vt euellas, vt plantes, non deerit ista conanti, praesertim si non alio spectes quam ad Christi lucrum. Sit sane magnificum manu mota supplici bene dicere popello, sit res egregia ministrare sacramenta ecclesiastica : pulcherrimum certe vereque apostolicum atque episcopale munus 50 est salutari doctrina multitudinem ad mentem moresque Christo dignos adducere. Verum in hac omnium vt difficillima, ita pulcherrima, functione quos videmus hodie versari passim! quorum plerisque deest eruditio, nonnullis pectus, sine quo friget omnis eloquentia Christiana ; multis 55 naturae facultas, veluti linguae plectrum vocale, latera aut corpus alioqui laborum huiusmodi patiens. Sed age, boni consulamus cum Paulo nostro quod isti moliuntur, modo Christus annuncietur ; si 24. F: prorsum E. 26. contingit N. 27. sit F: sis E. 36. lineamentis N°. 29. diues ille dominus] Of. Matt. 25. 56. plectrum] Of. Cic. N. D. 2. 59. 149. 14 seq., Luke 19. 12 seq. 58. Paulo] Cf. Phil. 1. 15 seq. RY2