tamen annuncietur. Bona pars non Christum sed homines, sed
60 seipsos, praedicat. Verum haec deplorare non est huius instituti.
Sunt qui Scotisticas subtilitates tractent apud imperitam multitu¬
dinem, delectis etiam in hoc argumentis quammaxime perplexis,
quo magis miraculo sint auditoribus, si nihil omnium quae dicuntur
intelligant : quid autem frigidius ? imo quid inutilius ? Alii praeter
6; Scholastica dogmata nihil adferunt in concionem: quorum aliquot
eiusmodi sunt vt non referat ea nescire, quaedam eiusmodi vt extra
scholas tractata frigeant. Nec desunt qui, quo curiosis auditoribus
faciant satis, vndique congerunt et velut ex variis rhapsodiis centonem
concinnant, ex iure ciuili, ex iure pontificio, ex variis doctoribus, ne
yo quid non legisse videantur. Omnis humanus affectus ponendus ei
qui studeat veram pietatem animis mortalium inserere.
Prudentior autem es quam vt sis mihi monendus efficacius esse
ad inserendam hominum mentibus Christi philosophiam, si quis
admirabilem illam et amabilem verae pietatis imaginem quam possit
75 eXpressissimam ingerat, quam si insectandis vitiorum formis ac
generibus vocem lateraque exerceat. ŒEfficax quaedam res ipsa
virtutis species, quae puris oculis ostensa mox rapit in amorem sui.
Immensum est quot modis aberretur ab honesto persequi. Rectius
ad propositum exemplar se quisque tacitus exigat ; nisi quod fuerit
3o huius generis vitium, vt fallat vmbra specieque pietatis. Ea conue¬
niet suo loco nominatim etiam prodere, ne quis deceptus erret.
Nunc quosdam videas ex arcanis illis hominum confessionibus
concionari, sic monstra vitiorum depingentes vt doceant, sie inse¬
ctantes vt aut inuidere dicas aut delectari. Quis autem fructus sit
85 Si quis enumeret quot modis peccetur libidine, si quis vociferetur
adulteris plena esse omnia? Magis retulerit venerabilem illam
castitatis imaginem pectoris oculis subiicere: quam vbi conspexisset
Augustinus, ilico coepit execrari formas omnes inhonestae libidinis,
Itidem in caeteris, quisquis ardere coeperit pulcherrimam Christianae
go pietatis ideam, simul odisse incipit quicquid ab hac viderit dis¬
crepare.
/ Nec mihi probantur isti qui, quo sibi sanctimoniae famam venentur
apud plebeculam, seditiose vociferantur in episcoporum aut principum
vitia: qui clamoribus huiusmodi magis etiam irritantur, cum ad¬
93 monitione tempestiua, modesta ciuilique saepenumero corrigantur.
Est et pietati sua libertas, sed nunquam non condita melle charitatis.
Quoad licet parcendum est iis qui summa publicaque funguntur
autoritate. Si res poscet saeuitiam, magis saeuiendum in eos qui
pontificum, episcoporum aut principum titulis ad suas cupiditates
100 abutuntur, quam in ipsos proceres. Nec temere saeuiendum in
85. quot EH : quod F.