OCR Output

983 | 609
983. To JoHN LANG.
Gotha MS. chart. A. 399, f. 222 vo, Louvain.
Horawitz ii. 1. 30 May (1519).
[From the same source as Hp. 872, and plainly contemporary with the other
letters of this date sent to Erfurt by Jonas and Schalbe.]
REVERENDO PATRI IOANNI LANGO, VICARIO AVGVSTINENSI,
DOMINO AC FRATRI SINCERITER .OBSERVANDO,

REVERENDE pater, illud etiam atque etiam peto, ne meum in te
animum aestimes officio literarum : tot vndique literis obruor vt vix
sit ocium legere. Maiorem in modum deamo tuum istum animum
vere Christianum et Christianae pietatis assertorem. Spero fore vt
Christus aspiret sanctissimis tuis tuique similium conatibus. Hic 5
hactenus mire saeuiunt Papistae, nune demum ad laedendum con¬
cordes; sed sunt aliquanto mitiores, speroque futurum vt illos aliquando
suae pudeat insaniae. Optimi quique amant libertatem Lutheri ; cuius
prudentia non dubito quin cautura sit ne res exeat. in factionem ac
dissidium. Siquidem huc potius annitendum arbitror, vt instillemus 10
Christum hominum mentibus quam vt cum personatis Christianis
digladiemur ; a quibus nunquam referetur gloria vel victoria nisi
sublata Romanae sedis tyrannide et huius satellitibus, Praedicatoribus,
Carmelitis et Minoritis : de improbis dumtaxat loquor. Id non video
qui absque graui tumultu tentari queat. Bene vale, pater optime ; 15
cuius humanitati non sum nescius quantum debeam.

Louanii. 3. Calend, Tunias.
Eras. Roterodamus.

975984, FROM ANTONY PAPINIUS.

Farrago p. 371. Gembloux.
F. p. 460: HN: Lond. xi. 19: LB. 440. 30 May (1519).
ANTONIVS PAPINIVS, ABBAS GEMBLACENSIS, ERASMO
ROTERODAMO S. D.

Erasme multis modis amande, perquam lubens mitto volumina
Cypriani, quaecunque reperimus in nostra bibliotheca ; toto pectore
fauens et gloriae sanctissimi viri et tuis irrequietis studiis ac laboribus,
quos eruendis et castigandis sacris libris impendis. Christus tuam
industriam nunquam satis laudatam bene fortunet ac prouehat: nam 5
vt isti qui codices excudunt adeo corruptos vt nec intelligi nec legi
possint, multorum animos alienant a sanctissimis studiis, ita tui
labores complures inflammabunt ad eorundem lectionem. Proinde,
doctissime Pater, si qua sunt apud nos tuo laudabili proposito con¬
ducibilia, nostra omnia tua sunto. Quin, si. voles, vniuersa nostra 10

983. ro. hue scripsi : huic MS.

ALLEN III RI