È 608 LETTERS OF ERASMUS [1519
tecum auferes, si huius corpusculi imaginem pictam aut expressam
ad tuos retuleris? Optimam Erasmi partem in libris videre licet,
quoties libet, si quid tamen omnino nostri est quod sit visendum.
i Bene vale, Gaspar charissime.
5 Louanii. Tertio Calen. Iunias. ANNO M.D.XIX.
982. To HeLius EoBANUS.
Farrago p. 158.
F. p. 302: HN: Lond. vi. 25: LB. 429.
ERASMVS ROT. EOBANO HESSO, POETAE CLARISS., S.
Aproplacuit tuum ‘Odorropixoy vt, emendatis quae commiserant typo¬
graphi, curarim hic rursus formulis excudendum. Ionae Schalbique
conspectus mihi fuit multo gratissimus. Sed interim dum hos hue
mittis, parum consulis meae famae ; cuius nunquam non facio iactu¬
5 ram ex huiusmodi congressibus. At minitaris te plures etiam horum
similes hue missurum. Quoniam hi contigerunt per quos maxime
licuit scribere, ideo scribo parcius. Per alios non satis tuto scribitur,
| per hos frustra, qui melius omnia coram referent quam ego literis
ji possim.
ro Nollem epistolas meas aeditas, quas adiunxisti tuo carmini ; breui
| aediturus eram, sed locupletatas. Carmen ad Comitem de Nassau
percupio videre. Fauet ille bonis literis, et harum gratia mihi
quoque. Sed nostri principes laudare norunt, numerare non norunt,
Quod tamen mea causa non dico, qui nihil ambio, sorte mea con¬
15 tentus. Bene vale, amicorum syncerissime.
Iam nunc circunspice ac delige tibi argumentum aliquod foecundum,
in quo declares posteritati quantus sis. In hoc conferes paulatim
quicquid egregium cotidiana lectio tibi suppeditabit. Sed haec plane
memorem admoneo. Rursum vale.
20 Louanii. Tertio Cal. Iunias. ANNO M.D.XIX.
982. 1. F: 6dorropuròv E.
982. 1. ‘OSorropieòv] For this and the
Louvain edition see pp. 405,6.
10. epistolas] Epp. 870-1, 873-4,
876.
11. Carmen] This seems not to be
known. Krause suggests that the
poem to Ct. Hermann of Neuenahr,
composed c. 1518 (Hobanus i, pp.
298n., 256), may be intended. If the
name is correct, the reference is
probably to one of the boys whom
Erasmus had known in Paris in 1501
(Ep. 147. 58n.): perhaps the younger,
William (10 April 1487—6 Oct. 1559),
who had already begun to indicate his
sympathies by opposing the sale of
indulgences in his dominions (ADB.
xliii. 129).