OCR
983 | 609 983. To JoHN LANG. Gotha MS. chart. A. 399, f. 222 vo, Louvain. Horawitz ii. 1. 30 May (1519). [From the same source as Hp. 872, and plainly contemporary with the other letters of this date sent to Erfurt by Jonas and Schalbe.] REVERENDO PATRI IOANNI LANGO, VICARIO AVGVSTINENSI, DOMINO AC FRATRI SINCERITER .OBSERVANDO, REVERENDE pater, illud etiam atque etiam peto, ne meum in te animum aestimes officio literarum : tot vndique literis obruor vt vix sit ocium legere. Maiorem in modum deamo tuum istum animum vere Christianum et Christianae pietatis assertorem. Spero fore vt Christus aspiret sanctissimis tuis tuique similium conatibus. Hic 5 hactenus mire saeuiunt Papistae, nune demum ad laedendum concordes; sed sunt aliquanto mitiores, speroque futurum vt illos aliquando suae pudeat insaniae. Optimi quique amant libertatem Lutheri ; cuius prudentia non dubito quin cautura sit ne res exeat. in factionem ac dissidium. Siquidem huc potius annitendum arbitror, vt instillemus 10 Christum hominum mentibus quam vt cum personatis Christianis digladiemur ; a quibus nunquam referetur gloria vel victoria nisi sublata Romanae sedis tyrannide et huius satellitibus, Praedicatoribus, Carmelitis et Minoritis : de improbis dumtaxat loquor. Id non video qui absque graui tumultu tentari queat. Bene vale, pater optime ; 15 cuius humanitati non sum nescius quantum debeam. Louanii. 3. Calend, Tunias. Eras. Roterodamus. 975984, FROM ANTONY PAPINIUS. Farrago p. 371. Gembloux. F. p. 460: HN: Lond. xi. 19: LB. 440. 30 May (1519). ANTONIVS PAPINIVS, ABBAS GEMBLACENSIS, ERASMO ROTERODAMO S. D. Erasme multis modis amande, perquam lubens mitto volumina Cypriani, quaecunque reperimus in nostra bibliotheca ; toto pectore fauens et gloriae sanctissimi viri et tuis irrequietis studiis ac laboribus, quos eruendis et castigandis sacris libris impendis. Christus tuam industriam nunquam satis laudatam bene fortunet ac prouehat: nam 5 vt isti qui codices excudunt adeo corruptos vt nec intelligi nec legi possint, multorum animos alienant a sanctissimis studiis, ita tui labores complures inflammabunt ad eorundem lectionem. Proinde, doctissime Pater, si qua sunt apud nos tuo laudabili proposito conducibilia, nostra omnia tua sunto. Quin, si. voles, vniuersa nostra 10 983. ro. hue scripsi : huic MS. ALLEN III RI