meum esse suspicabantur, cum tanta sit orationis dissimilitudo, imo
155 Cum tantum absim ab illius diuini Praesulis eruditione. Nec de¬
fuerunt qui Mori Vtopiam mihi asscriberent : adeo quicquid prodit
nouum, velim nolim, meum est.
Prodiit ante menses aliquot, et prodiit malis auibus, libellus
quidam ridiculus, quem in schismate proximo scriptum esse satis
160 arguit ipsum argumentum ; sed a quo incertum est, nisi quod liber
indicat eum, quisquis fuit, fauisse Gallis. Suspicio per multos
obambulat, praesertim apud Germanos; nam apud hos variis titulis
habetur descriptus. Hunc igitur cum ante complures annos hic
comperissem haberi furtim, ac libellum degustassem—nam percurri
165 verius quam perlegi—, multi testes sunt quantopere sim execratus,
quantoque studio egerim vt aeternis tenebris abderetur: id quod in
aliis quoque libellis a me factum multi fatebuntur. Testatur et
epistola quaedam mea ad Ioannem Caesareum, quam quidam Coloniae
furtim descriptam euulgarunt. Et audio quosdam isthic esse qui
170 huius quoque libelli suspicionem mihi conantur impingere: adeo
nihil intentatum relinquunt isti qui dolent reflorescere linguas ac
meliora studia. Impingunt autem non alio freti argumento quam
stili; qui tamen mei non admodum similis est, nisi meus mihi
parum est cognitus. Quanquam quid mirum adeo foret si quid
175 illic aut alibi cum mea phrasi congrueret ? cum nemo ferme scribat
hisce temporibus qui non aliquid mei stili referat ; propterea quod
meae lucubrationes omnium pene manibus terantur, adeo vt in
horum etiam libris qui scribunt aduersum me, non raro stilum
meum agnoscam, meque meis pennis transfigi sentiam.
Nullum adhuc opus conscripsi, neque conscripturus sum, cui non
praefigam meum nomen. Lusimus olim in Moria, sed incruente,
licet fortasse plus satis libere. Caeterum illud semper caui, ne quid
a me proficisceretur quod vel obscoenitate vitiaret iuuentutem, vel
aliquo pacto officeret pietati, vel seditionem aut factionem gigneret,
185 vel vllius famae notam atram allineret. Quicquid hactenus sudatum
est, iuuandis honestis studiis, prouehendae religioni Christianae
155. diuini Praesulis] The tone of (Hp. 961. 37 n.).
this addition about Fisher in F is quite 163. descriptus] For MSS. of the
different from that of the passageadded Tulius see Ep. 502 introd.
to Ep. 237. 14-16 in H. 166. abderetur] Cf. Ep. 636. 26-8.
158. libellus] The Julius exclusus : seo 168. epistola] Ep. 622.
Epp. 502 introd., 961. 34 sed. 181. Lusimus olim] Cf. Ep. 622. 21.
161. fauisse Gallis] The French are 185. allineret] Of. Hor. A.P.446,7. It
frequently mentioned in the Tulius, but is noticeable that in H the i form is
with little praise. More probably Eras- introduced : which is cited in Thes.
mus had in his mind L’homme obstiné Ling. Lat. from Palladius and Mart. Cap.