OCR
592 LETTERS OF ERASMUS [1519 meum esse suspicabantur, cum tanta sit orationis dissimilitudo, imo 155 Cum tantum absim ab illius diuini Praesulis eruditione. Nec defuerunt qui Mori Vtopiam mihi asscriberent : adeo quicquid prodit nouum, velim nolim, meum est. Prodiit ante menses aliquot, et prodiit malis auibus, libellus quidam ridiculus, quem in schismate proximo scriptum esse satis 160 arguit ipsum argumentum ; sed a quo incertum est, nisi quod liber indicat eum, quisquis fuit, fauisse Gallis. Suspicio per multos obambulat, praesertim apud Germanos; nam apud hos variis titulis habetur descriptus. Hunc igitur cum ante complures annos hic comperissem haberi furtim, ac libellum degustassem—nam percurri 165 verius quam perlegi—, multi testes sunt quantopere sim execratus, quantoque studio egerim vt aeternis tenebris abderetur: id quod in aliis quoque libellis a me factum multi fatebuntur. Testatur et epistola quaedam mea ad Ioannem Caesareum, quam quidam Coloniae furtim descriptam euulgarunt. Et audio quosdam isthic esse qui 170 huius quoque libelli suspicionem mihi conantur impingere: adeo nihil intentatum relinquunt isti qui dolent reflorescere linguas ac meliora studia. Impingunt autem non alio freti argumento quam stili; qui tamen mei non admodum similis est, nisi meus mihi parum est cognitus. Quanquam quid mirum adeo foret si quid 175 illic aut alibi cum mea phrasi congrueret ? cum nemo ferme scribat hisce temporibus qui non aliquid mei stili referat ; propterea quod meae lucubrationes omnium pene manibus terantur, adeo vt in horum etiam libris qui scribunt aduersum me, non raro stilum meum agnoscam, meque meis pennis transfigi sentiam. Nullum adhuc opus conscripsi, neque conscripturus sum, cui non praefigam meum nomen. Lusimus olim in Moria, sed incruente, licet fortasse plus satis libere. Caeterum illud semper caui, ne quid a me proficisceretur quod vel obscoenitate vitiaret iuuentutem, vel aliquo pacto officeret pietati, vel seditionem aut factionem gigneret, 185 vel vllius famae notam atram allineret. Quicquid hactenus sudatum est, iuuandis honestis studiis, prouehendae religioni Christianae 180 163. Hunc H: hic E. hic add. H. 154. imo. .. 155. eruditione add. F. 185. alliniret H. 177. omnium pene E: multorum F. 155. diuini Praesulis] The tone of (Hp. 961. 37 n.). this addition about Fisher in F is quite 163. descriptus] For MSS. of the different from that of the passageadded Tulius see Ep. 502 introd. to Ep. 237. 14-16 in H. 166. abderetur] Cf. Ep. 636. 26-8. 158. libellus] The Julius exclusus : seo 168. epistola] Ep. 622. Epp. 502 introd., 961. 34 sed. 181. Lusimus olim] Cf. Ep. 622. 21. 161. fauisse Gallis] The French are 185. allineret] Of. Hor. A.P.446,7. It frequently mentioned in the Tulius, but is noticeable that in H the i form is with little praise. More probably Eras- introduced : which is cited in Thes. mus had in his mind L’homme obstiné Ling. Lat. from Palladius and Mart. Cap.