967] TO THOMAS WOLSEY 593
sudatum est. Omnes vndique gratias agunt, praeter pauculos theo¬
logos ac monachos qui nec doctiores nec meliores esse volunt.
Christum mihi semper iratum imprecor nisi hoc quiequid est ingenii,
quicquid eloquentiae, id totum gloriae Christi, Ecclesiae catholicae 19o
sanctisque studiis dedicatum esse volo. Id ita esse comperiet, quis¬
quis propius meum animum volet agnoscere.
Verum de his nimis multa: de quibus tamen nihil omnino
scripturus eram, ni Britannus quidam negociator isthine adueniens
satis pertinaciter asseuerasset esse qui conati sint hane suspicionem 195
omnium falsissimam reuerendissimae T. D. inducere; cuius tamen
singularis prudentia mihi certissimam addit fiduciam te nec aures
nec animum tam impudentibus calumniis praebiturum. Imo si
quando dignabitur cominus facere periculum, experietur Erasmum
toto pectore seruientem dignitati sedis Romanae, praesertim S. D. N. 200
Leonis decimi—cuius pietati quantum debeat non ignorat—, toto
pectore addictum his viris qui bonarum literarum et Christianae
religionis negocium agunt: inter quos primas tenet tua celsitudo:
Mitto Nouum Testamentum : cui multum ornamenti iudicabo ac¬
cessisse, si tua dignaberis bibliotheca. Bene valeat E. R. T. D. ; cui 205
me totum dedo consecroque.
Antuuerpiae. xv. Calendas Iunias. [ANnNo m.D.XVIIL. |
968,,, To ALBERT OF BRANDENBURG.
Farrago p. 154. Antwerp.
F. p. 299: HN: Lond. vi. 19: LB. 419. 20 May 1519.
REVERENDISS. CARDINALI ET ARCHIEPISCOPO MAGVNTINENSI
ALBERTO ETC. ERASMYS S.
ReverENDISSIME domine Princepsque clarissime, non dubito quin
libellus quem celsitudini tuae dicauimus, redditus sit eidem. Qui
an tuo satisfaciat animo, nescio: meo certe non satisfacit; verum id
temporis nihil aliud erat ad manum. Circunspicietur aliud quod et
tuae magnitudini et meo in te studio magis respondeat. 5
D. Ricardus Paceus, qui Regis sui nomine legatus ad vos venit,
967. 196. reuerendissimae T. D, E: R. T. D. F: tuae amplitudini H.
200, S. D. N. om. H. 201. F: debet E. 202. et E: ac H. 205. E. R.T. D.
E: tua pietas H. 207. ANNO M.D.XVIN add, H. 968. 6. D. om. H.
967. 200. S. D. N.] Sanctissimi domini at Frankfort. Pace’s course can be
nostri. traced closely in Brewer iii. On
204. Nouum Testamentum] See p.387. 12 May he was still in London (218);
205. E. R.T. D.] eadem reuerendis- 14 May he arrived at Calais (222),
sima tua dominatio. 17 May at Bruges (234). On 20 May he
968. 2. libellus] The Methodus or Ratio was at Antwerp (Epp. 968,9), and
Verae Theologiae ; see Ep. 745. 21 May went on through Brussels
6. legatus] To the Electors assembled (Ep. 970) to Mechlin (Brewer iii. 253),