OCR Output

967 | TO THOMAS WOLSEY 591

denticuli quibus offensi sese tueantur. Vnde nouum hoc deorum
genus? Illi quos lubitum est haereticos faciunt, et coelum terrae
miscent si quis eos appellet sycophantas ; cumque non vereantur

ea designare quorum pudeat etiam Oresten, tamen a nobis postulant 120
yt non nisi cum honoris praefatione nominentur: adeo fidunt stul¬
ticiae multitudinis, ne dicam principum.

Ego bonas literas vt nunquam assequi potui, ita semper amaui.
Harum assertoribus faueo ; quibus optimates vbique fauent, praeter
Midas aliquot quos aliquando describet aliquis. Atqui sic his faueo 125
vt amem quod virtutis est, non si quid adsit vitii. Quod si quis
expendat quibus vitiis maduerint qui pridem apud Italos et Gallos
renascentibus priscis studiis opitulati sunt, non poterit non fauere
his nostris, quorum mores eiusmodi sunt vt theologis istis censoribus
imitandi sint magis quam reprehendendi. Ab his quicquid prodit, 130
meum esse suspicantur; etiam apud vos, si modo vera praedicant
negociatores hue isthine proficiscentes. Equidem ingenue fatebor,
ingenium non possum non amare, calami licentiam in nemine non
improbo.

Pridem lusit Huttenus librum cui titulus Nemo. Nemo nescit 135
argumentum esse ridiculum : meum esse dictitabant theologi Louani¬
enses, qui sibi videntur plusquam Lyncei. Mox prodiit Febris: mea
erat, cum tamen totus genius totaque phrasis a mea dissentiat.
Prodiit oratio Petri Mosellani, qua patrocinatur tribus linguis ad¬
uersus yÀorropáoriyas; in me putarunt cudendam fabam, cum ego 140
nondum scirem orationem esse natam : quasi vero si quid huic aut
ili in mentem venit scribere, mihi protinus sit omnium nomine
reddenda ratio, aut quasi parum sit meo periculo tueri quod ipse
scribo. Germani sunt, iuuenes sunt, calamum habent, nec carent
ingenio ; nec desunt qui irritent suis odiis, nec desunt qui incitent 145
ac frigidam suffundant. Omnes hos meis literis admonui vt liber¬
tatem immodicam temperent, certe a summatibus Ecclesiae viris
abstineant; ne illorum animos prouocent in literas quorum patro¬
cinio stant aduersus hostes suos, neue hac inuidia onerent politioris
literaturae vindices. Quid faciam? Monere possum, cogere non 15o
possum. Meo stilo temperare mihi in manu est, alienum calamum
praestare non est meum. Imo, quod maxime ridiculum est, opus
quod nuperrime conscripsit reuerendus D. Roffensis aduersus Fabrum,

119. cumque . . . 121. nominentur add. F (120. H: Orestem F). 122, ne
dicam principum add. P. 125. aliquis E: quispiam H. 126. amem F:
tamen F : tuear F Corrig. 153. reuerendus D. E : episcopus H.

126. amem] The corrigendum in F is 135. Nemo] See Ep. 863. 29 n.
evidently a mere conjecture to replace 137. Febris] Of. Ep. 923. 19 n.
the misprint in the text; and was 139. oratio] Cf. Ep. 948. 7 n.
doubtless made without examining E. 152. opus] See Ep. 936. 7 n.