decertatur, hine a Leone Romano Pontifice, hine a Francisco Rege
Gallorum, hinc a Carolo Rege Catholico, hine a N. serenissimo Rege
Scotorum, tua tamen maiestas mea sententia vel hoc nomine praeci¬
3o puam huius gloriae partem meretur, cuius potissimum auspiciis,
hortatu, prudentiaque negocium hoc et susceptum est et temperatur.
Cum enim Romanus Pontifex, pacis alioqui cupidissimus, de quin¬
quennibus regum aliquot induciis duntaxat ageret, tua celsitudo
pacem, vt spes est, aeternam inter tam multos principes totius orbis
35 potentissimos arctissimis foederibus conciliauit. O pectus vere
regium, o mentem excelsam et Christiano monarcha cum primis
dignam! Cum nemo regum magis omnibus praesidiis instructus sit
ad bellum, tamen omne studium omnesque vires confers ad pacem
orbis sarciendam ; prudenter perspiciens nihil esse perniciosius quam
40 Christianos populos mutuis latrociniis ac bellis inter sese committi,
nec vlla re gentem Christicolam aeque formidabilem reddi nostrae
religionis hostibus atque principum ac populorum concordia.
Istam vero mentem tibi nequaquam pro tempore sumptam esse sed
prorsus insitam natura, vel illud sat argumenti est, quod in hello
45 Gallico, quod vt inuitus, ita pro pietate Christiana susceperas, adeo
ciuiliter adeoque clementer te gesseris vt satis liqueret tibi pacem
magis esse cordi, nisi te totius orbis Ecclesiaeque Christianae pericu¬
lum ad arma vocasset aut, vt melius dicam, compulisset. Nec his
contentus, pacem tua prudentia tuaque autoritate partam suis artibus
50 ornare studes, ne vel iners aut ociosa videatur vel luxus ac malarum
voluptatum magistra. Latrocinia, a quibus nihil hactenus vsquam
tutum erat in Anglia, mira seueritate compescis, nocentes profligas,
ociosis erronibus ditionem tuam liberas, bonis legibus vigorem suum
reuocas, inutiles tollis, salutares sufficis. Optimarum literarum studia
55 prouehis ; pietatis disciplinam cum apud omnes tum vero praecipue
apud monachos ac clericos instauras, haud ignarus ab his potissimum
manare in plebem morum vel integritatem vel corruptelam : videlicet
modis omnibus hoc agens, vt his praecipuus sit honos qui maxime
praecellunt, vel integritate morum vel eximia doctrina vel, quod vt
28. N.] That Erasmus was unable to
give a name to James v, suggests that
since the death of Alexander Stewart
at Flodden (Ep. 604. 2n.) he had lost
touch with Scottish affairs.
34. pacem] By the Treaty of London,
Oct. 1518, the truce proposed by Leo as
preliminary to the Crusade was trans¬
formed into a universal peace; see
Creighton iv. 251, 253.
44. bello Gallico] The invasion of
France in 1513, though under the
guise of a Holy League, had really
been dictated by national policy;
see Brewer i. pp. xliii-lv, Creighton
iv. 183. But Colet had given it a
grudging approval (Lond. xv. 14, LB.
435, 461 A-E); and Erasmus, though
an enthusiast for peace, was willing to
regard it in the same light. His com¬
mendation of Henry’s moderation in
the conduct of the war is corroborated
by Polydore Vergil, Angl. Hist., 1555,
xxvii, p. 639. 3-17¬