pulcherrimum, ita rarissimum est, vtroque. His ornamentis existi- 60
mas longe melius decorari regnum tuum quam vllis trophaeis aut
fornicibus.
Nec harum rerum autor es solum aut hortator verumetiam
exemplum; non enim edicis modo verumetiam exhibes, imo plus
praestas ipse quam aliis praescribis. Grauis et efficax est regis 65
autoritas iubentis, sed dictu mirum quanto efficacior praestantis quod
iubet, ac legum suarum exemplar tota vita ponentis ob oculos. Leges
tibi non minantur, at quis vel inter priuatos vno te legum obseruan¬
tior? quis incorruptior? quis pactorum tenacior? quis in amicitia
constantior? quis aequi iustique amantior? Quae ciuium domus 7o
casti concordisque coniugii tam euidens habet exemplum? Vbi
reperias optimi mariti magis aemulam coniugem? Qui priuati
penates, imo quod collegium, quae academia viris integritate vitae
doctrinaque singulari praestantibus ornatior est vsquam quam tua sit
aula? Veteres illi poetae seculum nescio quod aureum suis fabulis 75
nobis prodiderunt. Atqui haec cum agit tua celsitudo, quid aliud
quaeso quam seculum vere aureum nobis reducit, si tamen vnquam
fuit vllum: ac res tam ardua adeo succedit tuis auspiciis vt dubium
non sit quin fauentibus superis geratur. Quae regio terrarum nunc
non gratulatur Britanniae, si fauet, non inuidet, si parum bene vult? 80
Quod hodie regnum toto terrarum orbe nobilius aut celebrius ?
Nimirum regis animus est qui regna nobilitat vel obscurat.
Quibus libris, quibus linguis olim est celebratura posteritas, sub
Henrico octauo, tanquam in hoe coelitus emisso principe, sic omni
genere virtutum effloruisse Britanniam vt videri possit renata: quam 85
sie moribus incorruptam reddiderit vt ab hac vel ipsa Massilia
disciplinae ciuilis exemplum petere possit, sic pietate pollentem vt
vel ipsi Romae queat esse pietatis magistra, sic abundantem eruditis
viris in omni doctrinae genere vt huic inuidere possit Italia, nisi
studiorum aemulatio nesciret inuidiam; postremo cui talis fuerit go
Princeps vt omnibus in posterum principibus imperii gerendi possit
esse regula. Deum immortalem, hoc demum est regnum esse, hoc
demum est regem agere, hoc est aulam principalem habere. Olim
impenso quodam amore literarum atque ocii dulcedine nonnihil
abhorrebam a regum aulis.. Nunc vero cum animo contemplor quem 95
Principem ac moderatorem habeat aula Britannica, quam Reginam,
quos proceres, quos a consiliis, quos ab officiis, impendio mihi gestit
animus in talem aulam immigrare. Nec puderet ambitionis, nisi
valetudinis imbecillitas iam plus etiam quam pro aetatis modo