OCR
Se NE teen i a Dan 580 LETTERS OF ERASMUS [1519 decertatur, hine a Leone Romano Pontifice, hine a Francisco Rege Gallorum, hinc a Carolo Rege Catholico, hine a N. serenissimo Rege Scotorum, tua tamen maiestas mea sententia vel hoc nomine praeci3o puam huius gloriae partem meretur, cuius potissimum auspiciis, hortatu, prudentiaque negocium hoc et susceptum est et temperatur. Cum enim Romanus Pontifex, pacis alioqui cupidissimus, de quinquennibus regum aliquot induciis duntaxat ageret, tua celsitudo pacem, vt spes est, aeternam inter tam multos principes totius orbis 35 potentissimos arctissimis foederibus conciliauit. O pectus vere regium, o mentem excelsam et Christiano monarcha cum primis dignam! Cum nemo regum magis omnibus praesidiis instructus sit ad bellum, tamen omne studium omnesque vires confers ad pacem orbis sarciendam ; prudenter perspiciens nihil esse perniciosius quam 40 Christianos populos mutuis latrociniis ac bellis inter sese committi, nec vlla re gentem Christicolam aeque formidabilem reddi nostrae religionis hostibus atque principum ac populorum concordia. Istam vero mentem tibi nequaquam pro tempore sumptam esse sed prorsus insitam natura, vel illud sat argumenti est, quod in hello 45 Gallico, quod vt inuitus, ita pro pietate Christiana susceperas, adeo ciuiliter adeoque clementer te gesseris vt satis liqueret tibi pacem magis esse cordi, nisi te totius orbis Ecclesiaeque Christianae periculum ad arma vocasset aut, vt melius dicam, compulisset. Nec his contentus, pacem tua prudentia tuaque autoritate partam suis artibus 50 ornare studes, ne vel iners aut ociosa videatur vel luxus ac malarum voluptatum magistra. Latrocinia, a quibus nihil hactenus vsquam tutum erat in Anglia, mira seueritate compescis, nocentes profligas, ociosis erronibus ditionem tuam liberas, bonis legibus vigorem suum reuocas, inutiles tollis, salutares sufficis. Optimarum literarum studia 55 prouehis ; pietatis disciplinam cum apud omnes tum vero praecipue apud monachos ac clericos instauras, haud ignarus ab his potissimum manare in plebem morum vel integritatem vel corruptelam : videlicet modis omnibus hoc agens, vt his praecipuus sit honos qui maxime praecellunt, vel integritate morum vel eximia doctrina vel, quod vt 36. et 7: 0 E. 42. atque F: quam E. 52. in Anglia add. H. 28. N.] That Erasmus was unable to give a name to James v, suggests that since the death of Alexander Stewart at Flodden (Ep. 604. 2n.) he had lost touch with Scottish affairs. 34. pacem] By the Treaty of London, Oct. 1518, the truce proposed by Leo as preliminary to the Crusade was transformed into a universal peace; see Creighton iv. 251, 253. 44. bello Gallico] The invasion of France in 1513, though under the guise of a Holy League, had really been dictated by national policy; see Brewer i. pp. xliii-lv, Creighton iv. 183. But Colet had given it a grudging approval (Lond. xv. 14, LB. 435, 461 A-E); and Erasmus, though an enthusiast for peace, was willing to regard it in the same light. His commendation of Henry’s moderation in the conduct of the war is corroborated by Polydore Vergil, Angl. Hist., 1555, xxvii, p. 639. 3-17