961 | TO LORENZO CAMPEGIO 575
apud quosdam descriptum, sed variis titulis. Quidam testabantur
Hispani cuiuspiam esse, sed suppresso nomine; rursus alii Fausto
poetae tribuebant, alii Hieronymo Balbo. Ego quid de his coniectem
non habeo. Subodoratus sum quoad licuit, verum nondum peruesti¬
gaui quod animo meo faceret satis. Desipuit quisquis scripsit, at
maiore supplicio dignus quisquis euulgauit. Ac miror esse qui solo
stili argumento mihi obtrudere parent, cum nec mea sit phrasis, nisi
prorsus ipse mihi sum ignotus; nec mirum sit futurum etiam si qui
in oratione nonnihil referrent Erasmicum, cum verser in manibus
omnium, et referimus fere in quorum assidua lectione versamur.
Neque desunt hic qui iactitent tuam quoque reuerendam domina¬
certe nunquam persuadebitur, donec persuasum erit non esse vana
quae de doctrina prudentiaque eius admirabili passim a summis viris
praedicantur. Neque quicquam addubito quin etiam si quid suspi¬
cionis occupasset animum tuum, facile sim excussurus, si coram detur
pietatem tuam vt hoc sibi persuadeat, Erasmum huiusmodi libellos
ab aliis conscriptos et aedendos suppressisse, tantum abest vt huius¬
modi quiddam ipse vel aediderit vel aediturus sit vnquam. Nec
mirum si isthic sunt qui de me talia mentiantur, cum hic de proximo
non pudeat quosdam improbissime de me mentiri. Omnibus omnium
sycophantiis respondere non possum; hoc quod in me situm est
praestabo. Si quid valet hoc ingenium, si quid hae literae, si quid
industria, id totum Christo et illius sponsae vsibus dicabitur. Id
ita esse re ipsa comperiet D. T. R., si quando dignabitur facere peri¬
culum.
Mitto nunc librum nudum, vtpote recentem adhuc ab officina, nec
erat spacium adornandi ; post dies aliquot mittetur alter conuestitus.
Reuerendissimo domino Cardinali Eboracensi clientulum hunc non
grauabitur celsitudo tua commendare: cui scripturus eram, nisi
interim et volumen et epistolam hanc putarem ei communem fore.
Bene valeat E. R. T. D., cui me totum dedico consecroque.
Louanii, Anno millesimo quingentesimo decimonono. Cal. Maii.
43. Desipuit E : Ineptiit H. at H: & E. 49. reuerendam domina¬
tionem £ : celsitudinem H. 5I. non esse vana add. H. 64. comperiet
D. T. R. E: comperies H. dignaberis H. 68. Reuerendissimo domino
om. H. qi. E. R. T. D. E : amplitudo tua H.
40. Hispani] Cf. Ep. 636. 14. 57. suppressisse] Cf. Ep. 636. 26-8.
Fausto] See Ep. 84 introd. 66. librum nudum] The New Testa¬
41. Balbo] See Ep. 23. 47 n. ment unbound.