OCR Output

574 LETTERS OF ERASMUS [1519

declararem meam erga R.D. T. animi propensionem, mitto Nouum
Testamentum magnis sudoribus denuo a me recognitum; quod S. D. N.
1o Leoni dicatum ipsius hortatu in lucem emisi, quemadmodum illius
Breue testatur additum in operis frontispicio. Huie initio reclama¬
bant quidam, sed qui aut non legebant aut non intelligebant. Nunc
amplectuntur omnes, exceptis paucissimis quos pudet resipiscere,
Hi nullum non mouent lapidem vt bonas literas passim reflorescentes
15 opprimant. Ad id splendidos praetexunt titulos, haereseon profliga¬
tionem, Ecclesiae defensionem, cum, mihi crede, longe aliud agatur.
Mihi certe rebus omnibus omissis illud vnice studio fuit, vt meum
ingeniolum hoc et qualescunque literulae Christi gloriae seruirent ac
Ecclesiae commodis. Homo tamen sum, labi possum. Quod si
zo iudicium alicubi defuit, animus certe rectus non defuit. Omnibus
nemo hactenus placuit: mihi satis est quod optimis quibusque
placeo.
Sed vide, quaeso, peruersissimam, imo ingratissimam quorundam
maliciam. Diffsi libris et argumentis quidam sycophantiis aggre¬
25 diuntur. Quicquid prodit libellorum, quibus hoc tempore quidam
nimium licenter ludunt, mihi impingunt. Prodierat Nemo—nam is
est libelli cuiusdam ludicri titulus; meum esse calumniabantur: et
persuaserant, ni autor iratus sibi suum opus vindicasset. Exierant
Epistolae quaedam ridiculae; non deerant qui me adiutore scriptas
30 dictitarent, Postremo prodiit nescio quibus auibus opus M. Lutheri.
Autor mihi tam ignotus est quam qui omnium ignotissimus, librum
nondum perlegi: et tamen initio meum esse dictitabant, cum illic
nec vnus apiculus sit meus.
Horum cum nihil adhuc procedat, ipsa re reuincente menda¬
35 cium, dialogi cuiusdam suspicionem mihi moliuntur impingere. Is,
vt ex argumento satis constat, scriptus est in odium diui Iulii
Pontificis max. schismatis tempore, sed a quo incertum : ante quin¬
que annos degustaui verius quam legi. Post repperi in Germania

STR DAF Pte H. o. S. D. N. E: pontifici H. I4. passim F :
pascim £F. 30. M. E: Martini H.

8. Nouum Testamentum] See p. 387. convey the false suggestion (cf. Epp.

11, Breue] Ep. 864. 622. 15-7, 636. 14-7) that the Julius
26, Nemo] See Ep, 863. 29 n. was identical with Peter Gringore’s
28. autor] Cf. HE. go, §§ 89-91. morality-play, L'homme obstiné, pro¬
29. Epistolae] Eov.; see Ep. 622. 4n. duced in Paris, Feb. 1512, in which
30. opus] See Ep. 904. 19 n. the central figure is the Pope, and
31. ignotus] Cf. Ep. 939. 66. there is much contentious dialogue
35- dialogi] See Ep. 502 introd, between ‘ Peuple françois’ and ‘ Peuple

37. schismatis] See Ep. 236. 43 n. ytalique’ ; the former perhaps getting
The schismatic Cardinals held out the best ofthe dispute (cf. Ep. 967. 161).
until after Julius’ death ; see Creighton See E. Picot in Bull. soc. hist. prot. franc.,
iv. 187-9. In giving this date for the xxxvi (1887), pp. 225-32; and NBG.
composition Erasmus seems to wish to xxii. 113,4.