Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0624
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 625 [625]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0624

OCR

961 | TO LORENZO CAMPEGIO 575 apud quosdam descriptum, sed variis titulis. Quidam testabantur Hispani cuiuspiam esse, sed suppresso nomine; rursus alii Fausto poetae tribuebant, alii Hieronymo Balbo. Ego quid de his coniectem non habeo. Subodoratus sum quoad licuit, verum nondum peruestigaui quod animo meo faceret satis. Desipuit quisquis scripsit, at maiore supplicio dignus quisquis euulgauit. Ac miror esse qui solo stili argumento mihi obtrudere parent, cum nec mea sit phrasis, nisi prorsus ipse mihi sum ignotus; nec mirum sit futurum etiam si qui in oratione nonnihil referrent Erasmicum, cum verser in manibus omnium, et referimus fere in quorum assidua lectione versamur. Neque desunt hic qui iactitent tuam quoque reuerendam dominacerte nunquam persuadebitur, donec persuasum erit non esse vana quae de doctrina prudentiaque eius admirabili passim a summis viris praedicantur. Neque quicquam addubito quin etiam si quid suspicionis occupasset animum tuum, facile sim excussurus, si coram detur pietatem tuam vt hoc sibi persuadeat, Erasmum huiusmodi libellos ab aliis conscriptos et aedendos suppressisse, tantum abest vt huiusmodi quiddam ipse vel aediderit vel aediturus sit vnquam. Nec mirum si isthic sunt qui de me talia mentiantur, cum hic de proximo non pudeat quosdam improbissime de me mentiri. Omnibus omnium sycophantiis respondere non possum; hoc quod in me situm est praestabo. Si quid valet hoc ingenium, si quid hae literae, si quid industria, id totum Christo et illius sponsae vsibus dicabitur. Id ita esse re ipsa comperiet D. T. R., si quando dignabitur facere periculum. Mitto nunc librum nudum, vtpote recentem adhuc ab officina, nec erat spacium adornandi ; post dies aliquot mittetur alter conuestitus. Reuerendissimo domino Cardinali Eboracensi clientulum hunc non grauabitur celsitudo tua commendare: cui scripturus eram, nisi interim et volumen et epistolam hanc putarem ei communem fore. Bene valeat E. R. T. D., cui me totum dedico consecroque. Louanii, Anno millesimo quingentesimo decimonono. Cal. Maii. 43. Desipuit E : Ineptiit H. at H: & E. 49. reuerendam dominationem £ : celsitudinem H. 5I. non esse vana add. H. 64. comperiet D. T. R. E: comperies H. dignaberis H. 68. Reuerendissimo domino om. H. qi. E. R. T. D. E : amplitudo tua H. 40. Hispani] Cf. Ep. 636. 14. 57. suppressisse] Cf. Ep. 636. 26-8. Fausto] See Ep. 84 introd. 66. librum nudum] The New Testa41. Balbo] See Ep. 23. 47 n. ment unbound. 40 en ox 65 7°

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1493 px
Image height
2510 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
889.39 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0624.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0624.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit