OCR Output

959] TO WILLIAM CROY 571

prudentiam, non eadem ratione opes, formam, valetudinem aliaque id
genus bona dici qua virtutem. Sic enim haec bona vocantur, quem- 75
admodum regum caduceatores reges dicimus, quod regibus seruiant.
Quae Stoici fortassis appellarent commoda, Peripatetici dilatata ratione
nominis bona quaedam appellant. Virtute nemo potest abuti; his
abutuntur multi, sed suo, non rerum vicio. Rursus sunt quaedam
pro incommodis mala vocata Peripateticis, quae saepe tamen vertuntur 80
in materiam virtutis ; et fortassis plures corrumpit paupertas quam
opulentia moderata. At Cicero demiratur a priscis Latinis rem
familiarem bona dici; sed, nisi fallor, Stoici personam agens hoc
demiratur. Aliter Deus dicitur bonus, aliter vir probus, aliter equus,
aliter nummus. Quorsum autem attinet mirari corporis sanitatem ac 85
vires bona dici, cum iuxta philosophos prorsus in eadem competat
entis ac boni appellatio? Nee de iis loquor quae luxus repperit,
etiam si haec quoque male reperta nihil vetat in meliores vsus
vertere. Illud salsius est quam argutius: ‘Si felix non est, nisi cui
color est candido rubroque mixtus, nullus Aethiops felix.’ Non enim 9°
continuo formosus quisquis hoc colore sit, neque quicquam vetat quo
minus Aethiops apud Aethiopes suo nigrore formosus sit. Christo si
nihil accessit, quid est igitur quod toties petit a Patre? quid est quod
gloriatur sibi datam potestatem in coelo et in terra?

Sed Christum huic disputationi, quando ita videtur, non admi- 95
sceamus. Quod Apostolos pauperes esse voluit, non docet opes esse
malas, sed noluit Euangelii gloriam huius mundi praesidiis asscribi.
Nec inficior saepe incidere vt haec sint'abiicienda, si id postulet
pietas.

Nunc mihi vicissim responde. Si haec bona non sunt, qua fronte 100
ea publicis etiam precibus flagitamus ab eo qui nihil largiri nec vult
nec potest nisi bona? Absit autem vt dicamus miseros qui virtute
praediti sunt; imo felicissimos dicimus, sed consummatius felices
quibus haec adsunt vel sponte oblata vel cum laude quaesita, nisi
quid secus postulet temporis ratio. 105

Desinam philosophari si R. T. D. vni etiam rogatiunculae respon¬
derit. Finge mihi duos, alterum forma Thersiten, paupertate Irum,
valetudine miserrima, lingua balba, futili memoria, ingenio plumbeo,
genere pudendo, inuisum omnibus, exulem, denique senem decre¬
pitum ; alterum virenti aetate, formae dignitate venerandum, felici 110
valetudine, lingua vocali et expedita, memoria fideli, ingenio dextro,
potentem opibus, clarum natalibus, postremo summa dignitate suspi¬

11. F : dilata Z. 92. F: sit Christo, si nihil accessit. quid E. 94. et
in EN: et HNS, Too. Bal. D, 0m. He responderis H. 107. Thersiten
soripsi: Thersita 2: Thersitem H.

89. Illud] Ep. 958. 56-8.