OCR Output

572 LETTERS OF ERASMUS [1519

ciendum omnibus. Fac interim adesse tibi mentem viro probo dignam,
quae primum amet optima, deinde quae cupiat de omnibus quam

115 optime mereri: adesse deum aliquem, qui iubeat vt vtrum malis
eligas; nam continuo futurum te quod delegeris. Dic mihi bona
fide, hunc an illum eliges? Et videtur indignum boni nomine, quod
vir bonus potius esse duxerit? Sed vrgebis, ‘Si bona sunt, cur ea
iubemur contemnere ?’ Contemnit qui haec prae virtute negligit,

120 contemnit qui non his fidit, contemnit qui sibi non possidet, con¬
temnit qui benigne erogat, contemnit qui non affligitur ablatis,
si quando fortuna quod suum est repetit. Felix non est qui his
tantum sibi felix videtur. Felix non est qui his orbatus felix esse
desinit.

125 AN dulocodbias &orep Opus äls. Quod tua celsitudo non grauatur
vel a nobis admoneri, non possum non probare modestiam animi tui,
quam ne tantus quidem fortunae splendor potuit viciare: quanquam
a nobis illa non tam monendi studio dicta sunt quam excitandi stili
tui gratia. Quod sic affectus es erga disciplinas maximo Principe

130 dignas, magis isto nomine te felicem iudico quam ipso galero,
quantumuis augusto. Quod famulicii vocabulum prorsus reiicit tua
modestia, liberum tibi facio vt quocunque me nomine voces, modo
inter tuos numeres. Vt humanitas tua non fastidit Guilhelmorum
trium contubernium, ita non dubito quin illi tui nominis accessione

135 gaudeant obscurari: si tamen istud est obscurari, ac non potius
accessione lucis illustriorem fieri. Suffuratus sum vnam aut alteram
horulam, ne viderer prorsus officio meo defuisse. Breui, vti spero,
copiosius studium animi nostri erga T. celsitudinem declarabimus:
quam opto semper quam optime valere.

140 Louanii, [Anno m.p.xvm],

960. To MARTIN LYPSIUS.

Brussels MS. 4850-7, f. 151 (a). (Louvain. )
Horawitz MS. p. 40. (c. May 1519.)
Horawitz v. 4 (8).

[In a Lypsius gives the following argument: ‘ Leus astu quodam ac vafricie
F. M. vtpote simplicem facile circumueniens, literas, quas plurimas ipsi scripserat,
quasi quid quesiturus efflagitat : quas etiam stato tempore non reddidit. Apolo¬
giam quam mittit Er., dicebat non posse yenumdari, prohibente scilicet Atensi.’

The only certain evidence of date is that Briard of Ath (p. 9) is still living.
When Briard died (8 Jan. 1520) Erasmus had only published three Apologies,
At the time of the first, against Faber (Ep. 597. 32 n.), he was not yet embroiled
with Lee. The second, about marriage (p. 93), had probably been sent already to
Lypsius with the Paraphrase on Corinthians (Epp. 916 introd., 921). The
Apology mentioned here may therefore be conjecturally identified with the

138. T, E : tuam H. 140. Louanii, Anno m.p.xvIn add. H.