Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0620
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 621 [621]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0620

OCR

959] TO WILLIAM CROY 571 prudentiam, non eadem ratione opes, formam, valetudinem aliaque id genus bona dici qua virtutem. Sic enim haec bona vocantur, quem- 75 admodum regum caduceatores reges dicimus, quod regibus seruiant. Quae Stoici fortassis appellarent commoda, Peripatetici dilatata ratione nominis bona quaedam appellant. Virtute nemo potest abuti; his abutuntur multi, sed suo, non rerum vicio. Rursus sunt quaedam pro incommodis mala vocata Peripateticis, quae saepe tamen vertuntur 80 in materiam virtutis ; et fortassis plures corrumpit paupertas quam opulentia moderata. At Cicero demiratur a priscis Latinis rem familiarem bona dici; sed, nisi fallor, Stoici personam agens hoc demiratur. Aliter Deus dicitur bonus, aliter vir probus, aliter equus, aliter nummus. Quorsum autem attinet mirari corporis sanitatem ac 85 vires bona dici, cum iuxta philosophos prorsus in eadem competat entis ac boni appellatio? Nee de iis loquor quae luxus repperit, etiam si haec quoque male reperta nihil vetat in meliores vsus vertere. Illud salsius est quam argutius: ‘Si felix non est, nisi cui color est candido rubroque mixtus, nullus Aethiops felix.’ Non enim 9° continuo formosus quisquis hoc colore sit, neque quicquam vetat quo minus Aethiops apud Aethiopes suo nigrore formosus sit. Christo si nihil accessit, quid est igitur quod toties petit a Patre? quid est quod gloriatur sibi datam potestatem in coelo et in terra? Sed Christum huic disputationi, quando ita videtur, non admi- 95 sceamus. Quod Apostolos pauperes esse voluit, non docet opes esse malas, sed noluit Euangelii gloriam huius mundi praesidiis asscribi. Nec inficior saepe incidere vt haec sint'abiicienda, si id postulet pietas. Nunc mihi vicissim responde. Si haec bona non sunt, qua fronte 100 ea publicis etiam precibus flagitamus ab eo qui nihil largiri nec vult nec potest nisi bona? Absit autem vt dicamus miseros qui virtute praediti sunt; imo felicissimos dicimus, sed consummatius felices quibus haec adsunt vel sponte oblata vel cum laude quaesita, nisi quid secus postulet temporis ratio. 105 Desinam philosophari si R. T. D. vni etiam rogatiunculae responderit. Finge mihi duos, alterum forma Thersiten, paupertate Irum, valetudine miserrima, lingua balba, futili memoria, ingenio plumbeo, genere pudendo, inuisum omnibus, exulem, denique senem decrepitum ; alterum virenti aetate, formae dignitate venerandum, felici 110 valetudine, lingua vocali et expedita, memoria fideli, ingenio dextro, potentem opibus, clarum natalibus, postremo summa dignitate suspi11. F : dilata Z. 92. F: sit Christo, si nihil accessit. quid E. 94. et in EN: et HNS, Too. Bal. D, 0m. He responderis H. 107. Thersiten soripsi: Thersita 2: Thersitem H. 89. Illud] Ep. 958. 56-8.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1486 px
Image height
2504 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
911.3 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0620.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0620.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit