35 probat vulgus quicquid frequentissime sequitur. Nemo non damnat
inhonestam voluptatem, nemo laudat temulentiam. Nos de iudicio
loquimur, non de cupiditatibus ac morbis animorum.,
Sed ne prolixi simus, primo loco sic ratiocinaris: ‘Si corporis ac
fortunae commoda bona sunt, quo copiosius ea contingunt, hoe feli¬
40 ciorem reddant necesse est.” Primum meminisse debet R. T. D. hoc
genus bonorum, quantumuis accumules, non adferre beatitudinem,
sed accessione beatitudinem quam sola virtus praestat absoluere, certe
quod ad vsum virtutis attinet. Deinde quanquam ista conferunt ad
felicitatem, non continuo sequitur iuxta modum horum et felicitatem
45 accrescere. Cibus ac potus conducit ad hominis vitam tuendam, at
non continuo maxime viuit qui plurimo vtitur cibo. Praeter vnam
sapientiam nihil est in rebus humanis tam commodum, quin fiat
incommodum si sit immodicum. Forma moderata multos commen:
dauit, multis exitio fuit immodica. Pythagorae, Scipioni Africano,
so Traiano Caesari non parum autoritatis conciliauit formae dignitas.
Tam vero tibi videtur etiam impius, cui Socrates vel pilo felicior
videatur, si quis deus illius animo formam, opes ac genus adiunxisset.
Vt nihil aliud, certe pluribus profuerit. At virtutis finis est in
vsum multorum diffundi: nune illius virtus paucissimis ciuium
55 bono fuit, ipsi etiam exitiabilis. Porro quot parasangis praecurrat
his bonis instructus, non est meum metiri; mihi satis est aliquam
felicitatis accessionem adiungi. Rursus expendere conuenit haeo
bona, non numerare, quod tu facis, qui virtutem hisce rebus desti¬
tutam vix vnum facis gradum ad felicitatem. Vna virtus tantum
6o habet momenti vt sola conficiat felicitatem ; tantoque praestantior
est caeteris bonorum generibus, vt nec in appellationem bonorum
recipiantur illa, nisi quatenus virtuti famulantur. Ex quibus satis
liquet hoe loco non satis in tempore Neronem sceleratissimum tyran¬
num cum Epicteto philosopho integerrimo comparari. Vt Neroni
65 non profuit imperium aut opes, quo minus esset infelix; ita si
Epicteto optimo viro haec commoda accessissent, fuisset ad exer
cendam virtutem non paulo instructior.
Ad haec ratiocinaris hune in modum: ‘Si bona sunt, cur horum
praesidio nemo fit melior?’ Primum qui suas opes a maioribus
yo relictas aut alioqui bene partas effundit in subsidium pauperum, aut
si quis opum vsus sanctior, non huic opes adminiculo sunt vt indies
seipso melior euadat? nisi forte non putemus accessione benefactorum
et virtutis gradibus adiungi nonnihil. Deinde non fugit hoc tuam