ReverenpIssime D. ac Princeps illustrissime, proximis literis
iocabar vereri me ne tibi prouocasses Arrhabium tibicinem. At
idem versis rerum vicibus in me recidisse videtur: adeo non solum
omnibus quamuis prolixae illius epistolae partibus respondes, verum¬
etiam obtorto collo in latissimum philosophicae disputationis campum
trahis, argumentum non vnius voluminis ordiens. Quod ni mih
perspectum esset ingenium R. T. D. ad omnia versatile, nonnihi
addubitarem ne tibi ista scribenti sophista quispiam in consilio fuerit ;
adeo quaedam arte detorques alioque quam dicta sunt rapis. In prae¬
sentia non congrediar tecum iusta acie, sed paucis attingam pauca, non
immemor epistolam scribere me. Porro quando testaris te vicunque
disserueris sentire mecum, non possum non et ipse tecum sentire,
vteunque disseruero. Sic aiunt et Peripateticos rebus ipsis con¬
uenire cum Stoicis, verbis duntaxat ac ratione praecipiendi discre¬
pare. Porro cum idem doceant, tamen Peripateticos hoc nomine
praefero Stoicis, quod illi paradoxis vtantur multum abhorrentibus
a vita sensuque communi ; hi veluti demittant sese magis ad popu¬
larem captum, non alio tamen spectantes quam spectant Stoici. Sic
Plato vult suum sapientem ab illa mirabili luce rerum quae vere sunt,
ad vmbras vulgi descendere, quo magis prodesse possit: sic aeterna
sapientia nobis vbique fere balbutit. Nec ideo protinus optimum est
quicquid infimae feci vulgi maxime placet: huc enim detorques, sed
violente verius quam apposite. Quem autem mouerit, si quis Stoicus
clamitet regnum, opes, prosperam valetudinem nullo pacto bona esse?
rursus seruitutem, paupertatem, morbum, senectutem, mortem nihil
esse mali ? omnes felicitatis numeros conclusos in habitu nescio quo
sapientiae? Haec certe frigent et apud eruditos, apud vulgus hominum
etiam ridicula sunt. At si quis neget haec anxie quidem expetenda,
verum si forte obtigerint, vertenda esse in materiam organumque
virtutis, huius oratio placabilius descendet in aures animosque, non
dicam cerdonum, sartorum, culinariorum, quos tu commemoras, sed
magistratuum, principum, episcoporum, addam etiam theologorum :
nam hac in re nec Latomum a me dissensurum opinor, quantumuis
in negocio linguarum dissentire putatur. Neque tamen continuo