OCR
570 LETTERS OF ERASMUS [1519 35 probat vulgus quicquid frequentissime sequitur. Nemo non damnat inhonestam voluptatem, nemo laudat temulentiam. Nos de iudicio loquimur, non de cupiditatibus ac morbis animorum., Sed ne prolixi simus, primo loco sic ratiocinaris: ‘Si corporis ac fortunae commoda bona sunt, quo copiosius ea contingunt, hoe feli40 ciorem reddant necesse est.” Primum meminisse debet R. T. D. hoc genus bonorum, quantumuis accumules, non adferre beatitudinem, sed accessione beatitudinem quam sola virtus praestat absoluere, certe quod ad vsum virtutis attinet. Deinde quanquam ista conferunt ad felicitatem, non continuo sequitur iuxta modum horum et felicitatem 45 accrescere. Cibus ac potus conducit ad hominis vitam tuendam, at non continuo maxime viuit qui plurimo vtitur cibo. Praeter vnam sapientiam nihil est in rebus humanis tam commodum, quin fiat incommodum si sit immodicum. Forma moderata multos commen: dauit, multis exitio fuit immodica. Pythagorae, Scipioni Africano, so Traiano Caesari non parum autoritatis conciliauit formae dignitas. Tam vero tibi videtur etiam impius, cui Socrates vel pilo felicior videatur, si quis deus illius animo formam, opes ac genus adiunxisset. Vt nihil aliud, certe pluribus profuerit. At virtutis finis est in vsum multorum diffundi: nune illius virtus paucissimis ciuium 55 bono fuit, ipsi etiam exitiabilis. Porro quot parasangis praecurrat his bonis instructus, non est meum metiri; mihi satis est aliquam felicitatis accessionem adiungi. Rursus expendere conuenit haeo bona, non numerare, quod tu facis, qui virtutem hisce rebus destitutam vix vnum facis gradum ad felicitatem. Vna virtus tantum 6o habet momenti vt sola conficiat felicitatem ; tantoque praestantior est caeteris bonorum generibus, vt nec in appellationem bonorum recipiantur illa, nisi quatenus virtuti famulantur. Ex quibus satis liquet hoe loco non satis in tempore Neronem sceleratissimum tyrannum cum Epicteto philosopho integerrimo comparari. Vt Neroni 65 non profuit imperium aut opes, quo minus esset infelix; ita si Epicteto optimo viro haec commoda accessissent, fuisset ad exer cendam virtutem non paulo instructior. Ad haec ratiocinaris hune in modum: ‘Si bona sunt, cur horum praesidio nemo fit melior?’ Primum qui suas opes a maioribus yo relictas aut alioqui bene partas effundit in subsidium pauperum, aut si quis opum vsus sanctior, non huic opes adminiculo sunt vt indies seipso melior euadat? nisi forte non putemus accessione benefactorum et virtutis gradibus adiungi nonnihil. Deinde non fugit hoc tuam 40. debet R. T. D. E: debes H. 55. exitialis H. 72. putamus H. 38. ratiocinaris] Ep. 958. 28 seq. 68. ratiocinaris] Ep. 958. 48,9. 51. impius] Ep. 958. 37.