sese qui omnia norunt, essem longe libentissime ex proximo, parent
85 qui recta monenti. Et spero me ita dueturum vitam vt meo et
charissimi patrui honori non desim ; cuius in me charitatem merito
plusquam paternam appellasti. Neque enim posset me tam arcto
amore complecti, etsi mihi bis pater esset; cui etiam ego plus me
debere profiteor quam patruo et patri beneficentissimis simul. De
go eruditione illud ego in primis optarem fieri, si posset, vt Graecam
illam éykuk\orudelar absoluerem ; quod si id per immensa non licuerit
negocia, certe, vt consulis, melioribus me dedam disciplinis, atque iis
ad quas meapte sponte et natura feror, ad mansuetiores Musas, ad
elegantiam sermonis Latini, nonnihil etiam Graeci, ad eam philo¬
95 sophiam quam in ciuitates domosque inuexit Socrates (ethicen
appellant), quae mihi ad gerendam rempublicam multo commo¬
dissima semper visa est.
Tuuat iam verba quaedam tua recensere: ‘Sed quo rapior, oblitus
epistolam scribere me, et scribere Principi tam excellenti?’ Oblitus
i 100 certe es, mi dulcissime Erasme, te scribere ei, cui si literas dares tota
Iliade longiores, nondum ipsum legendo tua satiares, non auferres
f dulcedinem tuarum rerum, augeres potius semper. Quod vero de
famulitio loqueris, non opus est eiusmodi verbis tu agas mecum.
Socium te appella meorum studiorum, aut melius te praeceptorem,
103 me discipulum. Porro quod de Gulielmis dicis, gaudeo mihi nomen
tibi amicum contigisse, neque vero me pudebit vnquam clarissimum
et omni virtutum numero consumatum Gulielmum Varamum,
archiepiscopum Cantuariensem, socium quauis in re habere, non
illustrem et strennuum principem Monteiouium ; quos tu ita passim
rro commendas, de quorum virtutibus ego tam multa a plerisque accepi,
vt adduci non possim quin existimem summos illos esse viros atque
excelsos. Quid loquar de Gulielmo Budaeo, amoribus atque deliciis
Musarum et Graecarum et Latinarum? cuius laudandi nunquam
Viues meus finem facit ; cuius Budaei studia, monumenta, ingenium,
115 eruditionem, linguam, mores colo, suspicio, veneror, admiror, adoro.
Inter hos malim multo me annumeres quam inter quosuis alios
opulentissimos principes horum dissimiles.
Vale, mi Erasme, et loquacitati nostrae ignosce ; simul quum fuerit
ocium, rescribe. Quoniam existimaui te haud facile meum chara
120 cterem lecturum, idcirco vsus sum amanuensi.
Louanii, [Anno m.p.xvut].
È gt. F Corrig. : éyruk\wmadear E. absoluerim 7. 107. consummatum H,