tota Latina Roma, vt nosti, mirari se dicit opes a priscis Romanis
bona esse appellata, quum nihil sint minus, neque id vocabuli satis
esse illi rei aptum. Putas tu eruginem quandam vilissimam vel auri
vel argenti, serica vestimenta, aulaea, domos magnificas multum
beatitati addere: si haec ergo nunquam humanus inuenisset luxus, 55
nullus absolute fuisset beatus? Existimas formam, id est colorem
quendam album rubore temperatum, ex felicitate esse: nullusne
ergo felix Aethiops? certe nullus nostra sententia, si hac ex parte
aestimatur felicitas, vt sententia illorum nullus apud nos; si modo
res ipsi eadem qua nos metiuntur decempeda, vulgari nimis et iudiciis 6o
crassis populorum accommodata, Et vt loquamur etiam ex sacris
literis, quemadmodum vtrunque nostrum decet, me vtpote Episcopum,
te vtpote interpretem tam diligentem et syncerum earum: quae
tegna, quas opes addis Christo, vt sit futurus felicior quam fuit in
mundo ?
Sed de hoc taceamus, quippe Deus ipse Rex est regum, fuitque
semper, et Dominus dominantium. Petrus certe gloriatur se neque
aurum habere neque argentum. Quid agis, Petre? cur tibi detrahis
non malam felicitatis partem? Adde Paulo Romanum imperium,
illi inquam Paulo qui se gloriari ait in calamitatibus, vt homines
vocant, atque aduersis; an habebis beatiorem, an maiorem, an magis
admirandum Paulum? Vin’ tu vti voce illa Quintiliani Caeco in
limine, ‘quos miseros fecere virtutes ?’ Caue vocaris miseros illos,
quos pronunciat Christus, veritas ipsa, tum demum beatos quum eos
fuerint homines insectati propter se. His volui tecum agere cum 75
bona venia tua, vt ego me ipse exercerem in hoc argumento ; non
tamen ita spaciatus in hoc loco vi obliuiscerer me epistolam seribere.
Tu nostrum hoc exercitamentum consules boni.
Venio ad alias partes tuae quam suauissimae epistolae: ita deinde
admones me officii mei tu Peripateticus, vt ista praecepta vix vel ab
ipso possent expectari Cittieo Zenone. Eiusmodi, obsecro, frequenter
ad me mitte, vt te praeceptore quonam modo me gesturus sim sciam.
Ego enim, etsi non sum ex primo illo optimo genere hominum, per
81. Cittieo] The correction proposed
in E throws light on the standards of
the editors.
83. genere] The reference is to Hes.
Op. 293-5, quoted by Arist. Eth. Nic.
1. 4. 7. Croy, guided no doubt by Vives
(1. 114 and p. 508), follows the version
made by Argyropylus (Ep. 456. 106 n.)
in translating the Ethics, rather than
Nic. Valla’s translation of Hesiod.