Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0616
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 617 [617]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0616

OCR

958] FROM WILLIAM CROY 567 tota Latina Roma, vt nosti, mirari se dicit opes a priscis Romanis bona esse appellata, quum nihil sint minus, neque id vocabuli satis esse illi rei aptum. Putas tu eruginem quandam vilissimam vel auri vel argenti, serica vestimenta, aulaea, domos magnificas multum beatitati addere: si haec ergo nunquam humanus inuenisset luxus, 55 nullus absolute fuisset beatus? Existimas formam, id est colorem quendam album rubore temperatum, ex felicitate esse: nullusne ergo felix Aethiops? certe nullus nostra sententia, si hac ex parte aestimatur felicitas, vt sententia illorum nullus apud nos; si modo res ipsi eadem qua nos metiuntur decempeda, vulgari nimis et iudiciis 6o crassis populorum accommodata, Et vt loquamur etiam ex sacris literis, quemadmodum vtrunque nostrum decet, me vtpote Episcopum, te vtpote interpretem tam diligentem et syncerum earum: quae tegna, quas opes addis Christo, vt sit futurus felicior quam fuit in mundo ? Sed de hoc taceamus, quippe Deus ipse Rex est regum, fuitque semper, et Dominus dominantium. Petrus certe gloriatur se neque aurum habere neque argentum. Quid agis, Petre? cur tibi detrahis non malam felicitatis partem? Adde Paulo Romanum imperium, illi inquam Paulo qui se gloriari ait in calamitatibus, vt homines vocant, atque aduersis; an habebis beatiorem, an maiorem, an magis admirandum Paulum? Vin’ tu vti voce illa Quintiliani Caeco in limine, ‘quos miseros fecere virtutes ?’ Caue vocaris miseros illos, quos pronunciat Christus, veritas ipsa, tum demum beatos quum eos fuerint homines insectati propter se. His volui tecum agere cum 75 bona venia tua, vt ego me ipse exercerem in hoc argumento ; non tamen ita spaciatus in hoc loco vi obliuiscerer me epistolam seribere. Tu nostrum hoc exercitamentum consules boni. Venio ad alias partes tuae quam suauissimae epistolae: ita deinde admones me officii mei tu Peripateticus, vt ista praecepta vix vel ab ipso possent expectari Cittieo Zenone. Eiusmodi, obsecro, frequenter ad me mitte, vt te praeceptore quonam modo me gesturus sim sciam. Ego enim, etsi non sum ex primo illo optimo genere hominum, per 65 72. Caeco in limine F Oorrig.: in pariete palmato EH. 81. Cittieo H: Cittico HF: Scythico B Corrig. 67. Petrus] Acts 3. 6. qo. Paulo] Rom. 5. 3. q2. Quintiliani] His Decl. 1 and 2 are entitled ‘ Paries palmatus’ and ‘ Caecus in limine’, and have very similar themes. The quotation here comes from $ 1 of the latter; so that the correction made by the editors of F is necessary. 74. Christus] Matt. 5. 11, Luke 6. 22. 81. Cittieo] The correction proposed in E throws light on the standards of the editors. 83. genere] The reference is to Hes. Op. 293-5, quoted by Arist. Eth. Nic. 1. 4. 7. Croy, guided no doubt by Vives (1. 114 and p. 508), follows the version made by Argyropylus (Ep. 456. 106 n.) in translating the Ethics, rather than Nic. Valla’s translation of Hesiod.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1464 px
Image height
2504 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
911.84 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0616.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0616.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit