pateticam de bonis opinionem quam Stoicam, eamque dicis ad
10o communem hominum sensum pariter ac vitam magis congruere:
quod argumentum si vllius est momenti in ratione beatitatis
asserenda, facile sectas omnes vincet Epicurea, quae tam popularis
est vt maxima sit hominum pars quae putet nos ad vnam voluptatem
natos esse. Atqui video te parum moueri turba cerdonum, sartorum,
15 culinariorum, laniorum opificumque reliquorum, et testimonium ab
illis praestantissimis requirere viris qui summo ingenio praediti
summaque eruditione non temere hue atque illue feruntur, id est
quocunque opes voluptatesque impellunt ; sed supra humanos con¬
stituti casus, nullis affecti perturbationibus res ipsas liquido
20 perspiciunt et ad viuum, quod aiunt, resecant. Hi vero quonam
modo disputent, quaeso videamus: agamusque nos Stoico more paulo
subtilius. Nec mireris si ad hane disputationem minime attulero
popularem eloquentiam copiosam illam forensem, quam etiam vix
assequerer vel in ipsa voluptate apud multitudinem commendanda:
25 neque enim sumus omnes Erasmi, qui ita de magnis disserit vt nihil
fieri possit familiarius, ita de paruis vt nihil sublimius, ita de
obscuris vt nihil dilucidius, ita de paradoxis vt nihil probabilius.
Sed ad id quod institueram, si opes, si copiae, valetudo, robur,
forma aliaque et corporis et externa quae tu vocas bona, aliquid
30 momenti ad felicitatem ipsam afferunt, quo haec fuerint maiora, eo
profecto ampliorem praestantioremque beatitudinem faciant necesse
est : ita vt longe beatior sit formosus et diues paupere deformi,
Quod si addideris opes, copias, honores, potentiam, imperium, amicos,
natales, robur, celeritatem, quam ille multis parasangis in cursu
35 felicitatis virum bonum relinquet qui his caruerit! Quo fiet vt
Socrati illi numini philosophorum cum tota illa sua virtute vix vnus
ad felicitatem gradus confectus fuerit. Quod est pene impium
dicere ; nam si singula illorum ad þeatitatem aliquid faciunt, omnia
simul adeo multum profecto facient, vt beatior is futurus sit qui ea
40 habeat quam bonus vir illis orbatus: atque ita Neronem facile fuerit
tam saeuum tyrannum Epicteto Stoico seruo diis et mortalibus gratis¬
simo beatiorem dicere. Aufer, obsecro, a Socrate turpitudinem
illam corporis, ignobilitatem generis, vxorias molestias, egestatem,
inopiam; da formam, da stemmata generis, da obsequentissimam
45 vxorem, confer opes honoresque eximios: quid amplius, quid excel¬
sius, quid admirabilius habiturus es in hoe Socrate quam in illo
fuit ?
Quid tu ais, mi eruditissime Erasme? Opes sunt bona, sunt
pulchritudo et vires bona; cur igitur nemo his fit vnquam melior?
50 Cicero, in quo fuit tanta verborum Latinorum peritia quanta in ipsa