Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0615
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 616 [616]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0615

OCR

566 LETTERS OF ERASMUS [1519 pateticam de bonis opinionem quam Stoicam, eamque dicis ad 10o communem hominum sensum pariter ac vitam magis congruere: quod argumentum si vllius est momenti in ratione beatitatis asserenda, facile sectas omnes vincet Epicurea, quae tam popularis est vt maxima sit hominum pars quae putet nos ad vnam voluptatem natos esse. Atqui video te parum moueri turba cerdonum, sartorum, 15 culinariorum, laniorum opificumque reliquorum, et testimonium ab illis praestantissimis requirere viris qui summo ingenio praediti summaque eruditione non temere hue atque illue feruntur, id est quocunque opes voluptatesque impellunt ; sed supra humanos constituti casus, nullis affecti perturbationibus res ipsas liquido 20 perspiciunt et ad viuum, quod aiunt, resecant. Hi vero quonam modo disputent, quaeso videamus: agamusque nos Stoico more paulo subtilius. Nec mireris si ad hane disputationem minime attulero popularem eloquentiam copiosam illam forensem, quam etiam vix assequerer vel in ipsa voluptate apud multitudinem commendanda: 25 neque enim sumus omnes Erasmi, qui ita de magnis disserit vt nihil fieri possit familiarius, ita de paruis vt nihil sublimius, ita de obscuris vt nihil dilucidius, ita de paradoxis vt nihil probabilius. Sed ad id quod institueram, si opes, si copiae, valetudo, robur, forma aliaque et corporis et externa quae tu vocas bona, aliquid 30 momenti ad felicitatem ipsam afferunt, quo haec fuerint maiora, eo profecto ampliorem praestantioremque beatitudinem faciant necesse est : ita vt longe beatior sit formosus et diues paupere deformi, Quod si addideris opes, copias, honores, potentiam, imperium, amicos, natales, robur, celeritatem, quam ille multis parasangis in cursu 35 felicitatis virum bonum relinquet qui his caruerit! Quo fiet vt Socrati illi numini philosophorum cum tota illa sua virtute vix vnus ad felicitatem gradus confectus fuerit. Quod est pene impium dicere ; nam si singula illorum ad þeatitatem aliquid faciunt, omnia simul adeo multum profecto facient, vt beatior is futurus sit qui ea 40 habeat quam bonus vir illis orbatus: atque ita Neronem facile fuerit tam saeuum tyrannum Epicteto Stoico seruo diis et mortalibus gratissimo beatiorem dicere. Aufer, obsecro, a Socrate turpitudinem illam corporis, ignobilitatem generis, vxorias molestias, egestatem, inopiam; da formam, da stemmata generis, da obsequentissimam 45 vxorem, confer opes honoresque eximios: quid amplius, quid excelsius, quid admirabilius habiturus es in hoe Socrate quam in illo fuit ? Quid tu ais, mi eruditissime Erasme? Opes sunt bona, sunt pulchritudo et vires bona; cur igitur nemo his fit vnquam melior? 50 Cicero, in quo fuit tanta verborum Latinorum peritia quanta in ipsa 20. ad add. F. 43. F': aegestatem E.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1483 px
Image height
2530 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
932.47 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0615.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0615.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit