OCR
957] TO WILLIAM CROY 565 temperatura fingit, ita decet summatium vitam vicissim studiorum ocio rerumque gerendarum negocio temperari. Sed quo rapior, oblitus epistolam scribere me, et scribere Principi tam excellenti? cuius prudentia me monitore non eget, sed felicitas 120 magis exigit vt gralulemur. Sed volupe fuit in bonorum tuorum commemoratione diutius versari, Praesul huius aetatis praecipuum ornamentum : quibus optamus semper aliquid accedere, vt nobis nouum subinde gratulandi argumentum suppeditetur, dum tu indies te ipso maior ac melior redderis. Quod alternis nune linguam, nune 125 calamum exerces, maiorem in modum probo : quo lubentius tibi parui, licet alioqui districtissimus, vt stilum tuum prouocarem. Habet : R. T. D. epistolam bis male scriptam, ac vereor etiam ne 76 tpirov molestam, quod non minus prolixa sit quam incondita. Verum hac in parte nobis aequior sis oportet, qui tibicinem Arrhabium in te 130 prouocaris. Si dignaberis hunc Erasmum famulitio tuo asscribere, ego faxo vicissim vt tibi inter Guilhelmos sit locus praecipuus ; quando nomen hoc mihi ceu fato quodam amicum ac prosperum esse video. Longum sit recensere omnes; sed te non pudebit, opinor, G. Archiepiscopum Cantuariensem, Guilhelmum Monteioium, Guil- 135 helmum Budaeum habere comites. Si quid erit in quo R. T. D. nostram opellam desyderabit, quod volet iniunget homini cupidissimo tibi gratum faciendi. Bene valeat E. T. R. D. Louanii, [Anno m. D. XVIII |]. 957958,,, From WILLIAM CROY. Farrago p. 349. Louvain. F, p. 447: HN: Lond. xi. 7: LB. 350. (c. May 1519.) G. CROIVS CARDINALIS ERASMO ROTERODAMO SVO S. Accæpr epistolam tuam, mi Erasme, quam quibus verbis laudem profecto nescio, tam est elegans, tam erudita, tui tuarumque simillima; cui dum respondeo, illud est mihi abs te impetrandum, vt facile feras me non aliter quidem atque tu sentis sentire, sed aliter certe disserere : idque ego faciam vt ille apud Platonem Glauco 5 iusticiam vituperans, quo ad laudes illius tantae virtutis Socraticam prouocaret facundiam. Quum velut per gradus quosdam ad animae felicitatis commemorationem venis, probare magis videris Peri957. 121. Sed E: Atm 127. Habet R. T. D. E: Habes H. gs Ga B: Gulielmum H, 136. R. T. D. Ẹ : tua sublimitas H. 138. valeat E.T. R. D. Z: vale H. 139. Louanii, Anno M.D.xvi add. H. 957. 130. Arrhabium] This form, for tum qui a semel coeptis nunquam Arabium, is repeated in Ep. 959. 2, and desistunt.’ is found in all editions. In Adag. 632 132. Guilhelmos] Cf. Ep. 534. 32 seq. Erasmus interprets: ‘In eos dici soli- 958. 5. Platonem] Rep. bk. 2.